Stephanardus de Vicomercato: Liber de gestis in civitate Mediolani (commentum)

Pag 42


515. Cur impune, dicitur hic quod cives interiores primo composuerunt cum Pellavicino sine
aliqua condicione, secundo post hec omnia proscripti conposuerunt cum Ycolino sed cum
condicione, scilicet ut obediret Ecclesie, et alias non debuit ei servari fides. Et ideo interogative
loquitur, cum scelus utriusque partis sit par, scilicet in hoc quod utraque pars coniuxit se
tyranno, sed crimen civium gravius fuisse innuit, in hoc quod sine condictione aliqua
composuerunt cum suo tyranno.
523. Obvia, quod dicit: proscripti poterant quando cum Yzolino venerunt, intrare urbem et
destruere eam sed noluerunt quia nollebant nisi dominium removere.
527. Tiranno, id est Pellavicino.

Torna all'inizio