Petrus Damiani: Epistulae

Pag 105


vibratam in vos clavam Erculis rapui de manibus clericorum. Et tanquam
Iesbidenob in David insurgentem perculi, ac ne lucerna Israel
extingueretur, occurri.
Porro autem dum tam districtum tamque frequentem sanctae
vestrae conversationis ordinem recolo, non adinventionis humanae studium,
sed sancti Spiritus magisterium inesse perpendo. Nam tanta erat in
servandi ordinis continua iugitate prolixitas, tanta praesertim in aecclesiasticis
officiis protelatur instantia, ut in ipso cancri sive leonis estu cum
longiores sunt dies, vix per totum diem unius saltim vacaret horae dimidium,
quo fratribus in claustro licuisset miscere colloquium. Hoc autem
tam continui laboris exercitium ad haec est, ut reor, sollerti satis ac
provida magisterii arte provisum, ut levium atque infirmorum fratrum
fragilitatem reprimat, et delinquendi propemodum occasionem tollat.
Quatinus etiam, si velint, praeter cogitationem peccare vix possint. Fragilium
igitur inbecillitati consulitur, dum in persolvendo continui ordinis
penso, totum non modo diurni sed et nocturni temporis spacium
profligatur.
Nam et ipse omnipotens Deus hoc humanae salutis uti dignatus est
argumento, cum populo per deserta gradienti tot mandata proposuit. Operosum
videlicet atque inexplicabile tabernaculum fabricari, diversa sibi
sacrificia per tot cerimonias ac ritus offerri, ipsum castrorum ordinem sive

Torna all'inizio