Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 99


amore, promittentes ei in omnibus placide prosequi uota sua. Et
sic illi diei festo finis feliciter factus est.
[Incipit liber xius de exercitu Grecorum recedente ab
Athenis. ]
Greci, responsis acceptis a diis propositis, iam exsoluerunt
dies festos. Sequenti die, post predicta festa deposita, Calcas,
ille Troyanus antistes, in comitiua Achillis et Patrocli ad tentorium
Agamenonis regis se contulit mane facto, ubi iam multi reges Grecorum,
duces, et principes ante conuenerant, qui coram rege Agamenone
residebant. Quibus per Achillem, Patroclum, et Calcas salutis
oraculo resoluto ac eis ab eis debite relacionis obtento responso, se
inter alios comodis sessionibus collocarunt. Et statim ab eodem
Calcas impetrato silencio, in communi audiencia predictorum dixit
hec uerba: "O nobilissimi reges, duces, et principes qui in presentis
congregacionis ordine iuncti estis, nonne vestra fuit principalis
intencio contra Troyanos, publicos hostes vestros, arma capescere,
qui sub tanto facinore ab eis commisso contra se uestrarum
uirtutum potencias excitarunt? Cur ergo ceptis moras annectitis,
cum semper nocuerit differre paratis? Nonne creditis aut putatis
regem Priamum inter vos exploratores suos habere furtiue, qui per
eorum uicarios singula de uestra desidia illi mittunt? Nichil enim
aliud est ita peragere quam ei competencia indulgere spacia libertatis
vt per eum quesita presidia cumulet et sibi cotidie multa subsidia
coaceruet, cum tanti temporis sint iam exacta curricula quod
in potenti manu debueritis iam inuadere regnum eius. Nonne presentis
estatis plures iam euoluti sunt menses in quibus nauigacionis
tempus se uobis dedit acceptum, cum omnino placata sint maria,
que nauigare uolentibus blandiuntur et dulci sibilo zephiri aspirantes
per equoreas planicies nauigare uolentes in dulcedine temporis et
serenitatis inuitant? Cur iam in estatis estu uester non estuat
animus per maria dissilire vt dulci nauigacionis aura potiti felici
remige uestrorum hostium perueniatis ad oras, vt eorum aures fama

Torna all'inizio