Ad octavum dicendum, quod homo est positus in paradiso ad custodiendum
ipsum sibi, non contra aliquem invasorem, ne scilicet per peccatum ipsum amitteret.
Vel dicendum, quod hoc non sic intelligendum est quasi homo debeat operari
paradisum, vel custodire: sed ideo positus est in paradiso, ut Deus ibi operaretur
hominem, et custodiret eum; sicut enim homo operatur terram ut faciat
eam fructiferam, sic Deus operatur hominem ut iustus sit, et custodit eum, quia
sine eius adiutorio tutus esse non potest, ut dicit Augustinus.
EXPOSITIO TEXTUS
«Animam cum Angelis sine corpore fuisse creatam». Haec positio videtur irrationabilis:
quia eorum quae sunt unius speciei est etiam unus modus originis;
unde si aliae animae in corpore creantur, non potest rationabiliter sustineri
quod anima primi hominis extra corpus creata sit. Quamvis Augustinus sine
assertione hoc dicat, 7 super Genes..
«Deo autem natura est quod facit». Ipse enim per naturam suam omnipotens
est: ipse etiam naturarum institutor et conditor est: sicut enim ex operatione
hominis formae artificiales proveniunt, ita etiam ab intellectu Dei formae naturales
profluxere; unde id quod ab eo fit, naturae rationem habet.
«Si autem ibi aliter futura sunt, potius futura sunt sicut ibi sunt ubi praescit ille
qui non potest falli». Huius ratio est quia causae inferiores impediri possunt, ut
non omne contingat quod in eis futurum est; sed scientia Dei falli non potest, et
ideo non potest esse ut ipse sciat aliquid futurum quod non sit.
«Unde nec aquae diluvii illuc pervenerunt». Hoc non tantum fuit propter loci
altitudinem quam propter loci puritatem, qui purgatione non indigebat.
|
|