in salutatione attribui competenter. (5) Caveat tamen ille qui
scribit ne adiectivum usurpet quod sibi convenire ignorat, ut
si 'dilectum' vel 'intimum' vel 'precordialem' se dicere presumat,
quia hec recipienti conveniunt, non mittenti. (6) Quis enim
scit diligi se ab eo cui scribit vel se precordialem vel intimum
illi esse?
29. (1) DE MERITIS PERSONE RECIPIENTIS.
(2) Recipienti similiter attribuenda sunt congrua epitheta, ut,
si dignitate gaudet, dignitas cum 'Dei gratia' nominetur, ita
quod non sequatur 'licet in merito' vel 'indigno'. (3) Papa tamen
de nullo recipiente 'Dei gratia' dicit nec etiam imperator, nisi
cum superiori, hoc est domino apostolico, scribit. (4) Et videtur
quod, quando maior minori scribit, numquam de recipiente dicere
debeat 'Dei gratia', quia maiores minorum gratie nichil debent.
(5) Decet etiam ponere adiectiva que merita persone recipientis
declarent et possunt omnia precedere vel postponi vel
quedam subsequi et quedam etiam ante poni.
30. (1) QUE SALUTATIO SIT PRESCRIPTA, SUBSCRIPTA ET CIRCUM
SCRIPTA.
(2) Quando precedunt salutatio prescripta vocatur, ut: 'Speciali
|
|