volatili pulvere tenebrescerent, ne viderent.
Sed, quantumcumque Catalani et Syculi numero
et arte praevaleant, multorumque corpora dejecta
ferro pontus excipiat, non tantum soli Gallici
moriuntur, frequenter enim victis in praecordia
redit virtus, qua concidunt et victores.
Verum ex parte adversa quamplures galeae solam
galeam Principis postulabant, propter quod
multi etiam telis oppositis obsiderunt, et taliter
nisi sunt expugnare. A: A: A: Princeps, nec
labentem in casu tuo magna praeter morem gallicum
pietas te protexit, omnes enim jam galeae
hostium te circumdant, te solum expetiunt,
qui jam tenent alios compraehensos.
Occupatur igitur prora galeae Principis impugnatione
durissima, et hostes cum Gallicis receptis,
et glomeratis in puppe, manuali pugna
concertant; quotquot manus R. Galiardi attingere
poterat, uno in mare demergebat impulsu, sicque
gladius suus aliquem contingebat, non expediebat
reiterare ictum in hominem vulneratum,
unicus enim unius ictus unius sufficiebat in necem.
Interdum autem cum puppis galeae Principis,
ubi cum eo tot electi socii se reduxerant, Catalanorum
expugnari non posset insultibus, pro
eo quod in eo plures erant strenui Gallici viribus
et animo sic potentes, quod eorum quilibet, dummodo
si maris usus et experientia suffecisset, ad
domandum et ad subangendum singulos singulariter
unius galeae viros, more nautarum, totamque
catervam sufficere poterat, et debebat, duo
ex Catalanis, qui flatum didicerant, velut pisces,
diu sine respiratione tenere sub aquis, ad instar
mergorum permergentium se in mare, galeam
Principis student sub salo per latera terebrare,
alii vero per portam in fundum galeae descendunt,
crebrisque bipennibus instant tabulas medias
certatim eruere. Evulsis igitur tabulis, et
utero terebrato, dum aquae moles, qua galea
Principis continuis replebatur, galeam ipsam traheret
in profundum, viderentque prudentes milites
gallici proram et puppem deprimi, ac pontus
plus solito proprius propriari, R. Galiardus
clamat ad Principem: "Domine, jam ecce
morimur indefensi, animus aut vires vestrae
de cetero parum valent, nam maris mergimur
in profundum. Tolerabilius est ergo, ut nos manus
hostium apprehendat, qui vos vivos forsitan
conservabunt, quam vos pontus habeat
ac demergat. Petamus igitur in casu visibilis
mortis veniam, cui refragari non postest; hii
ideo nos mergi procurant, quia nos contra eos
jam viriliter defensamus, nobis ergo bello cadentibus,
et non resistentibus eis, mortis horribilis
veniam indulgebunt". Clamat ex adverso
ad hostes: "Miserescite, nam quod petitis, hic
habetis, hic est Princeps, hic est flos militiae
gallicae, jam totius guerrae votum, ut videlicet
Gallicis praevaleatis, ac regem habeatis,
|
|