37. (1) QUANDO SIT NOMEN PATRIUM IN GENITIVO PONENDUM
ET QUANDO NON.
(2) Illud etiam est notandum quod nomen patrium vel gentile,
cum de dignitate loquimur temporali, debet in genitivo
poni, ut: 'Imperator Romanorum' vel: 'Rex Gallorum', 'Potestas
Bononiensium'. (3) Cum vero de spirituali loquimur dignitate,
non est in genitivo sumendum sed debet nomini dignitatis
in accidentibus respondere, ut: 'Episcopus Bononiensis' et non
'Bononiensium'. (4) At si velis ponere proprium nomen loci, debet
cum nomine utriusque dignitatis in genitivo summi, ut:
'Episcopus Bononie' vel 'Potestas Mediolani'. (5) Sed si originem
significare velis debes in ablativo sumere cum hac prepositione
'de', ut: 'Nos habemus potestatem de Mediolano'. Unde
consuevit dici: 'G. de Posterula Bononiensium potestas'.
38. (1) QUID SIT RECIPIENTI MITTENDUM.
(2) Nunc qualis debeat esse mittentis affectio videamus. Dicimus
ergo quia debet aliquid recipienti mittere vel optare quod
ad ipsius honorem vel commodum pertineat vel salutem, quam
summum bonum esse credidit Epicurus. (3) Hanc enim omnibus,
nisi sint excommunicatis vel hostes, optare possumus et
debemus, excepto cum maioribus est scribendum. (4) Gallici
|
|