Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
CHIMERA (ut Videant loici quod aliquid sit) mons est Lycie  
apud Phaselitas Cariam a Lycia disterminans. Huius quidem  
summitates perpetuis flagrant flammis que quidem augentur  
aqua super infusa, terra vero iniecta extinguntur. Alit preterea  
mons iste circa summum leones paulo autem infra capreas  
suntque radices eius serpentum plenissime. Bellerophon autem  
Glauci filius hunc purgavit noxiis et habitabilem fecit, a quibus  
fabule locus adinventus est.  
CYBELUS Frigie mons in quo Cybeles deum mater colebatur,  
olim denominata Cybeles ab eodem. 
CIBOTUS olim mons fuit et in eo oppidum nomine Caritate,  
qui terremotu absortus est una cum oppido. 
CILBIANI montes sunt Thracie in quibus Cayster fluvius  
oritur. 
CILLENIUS mons est Arcadie celebris nativitate Mercurii. 
CIMBRORUM promontorium est sub septentrione et in Occeanum  
Aquilonarem protenditur. 
CIMINUS Etrurie mons est, in quo et eiusdem nominis  
lacus. 
CINTHIUS mons est insule Deli famosus Apollinis nativitate,  
cuius tam grandem magnitudinem dicunt ut umbra sua Egei maris  
ambitum tegat.  
CIRENEUM promontorium in Asya Minori haud longe a 
monte Mina. 
CIRCES seu CIRCEUS mons Ytalie et Caiete propinquus, sic a  
Circe venefica, quam ibidem regiam habuisse volunt, denominatus;  
cuius in summitate et oppidum eiusdem nominis fuisse  
pregrande dicunt. Preterea asserunt hunc olim a continenti  
fuisse disiunctum, non quidem freto sed paludibus, et  
Etheum antea nominatum ab horrore transeuntium credentiumque  
ibi homines in belluas transmutari. Tandem ex Albanis  
montibus limus effluens completis paludibus eum fecit terre  
continuum.  
CIRRA mons est Phocidis seu vertex alter Parnasi montis in  
quo olim celebre toto orbi oraculum fuit Apollinis. 
CYTHERON Boetie mons est poetarum carminibus celeberrimus,  
nec longe a Thebis extollitur. Aliqui partem Parnasi 
  |  
  |