Gasparinus Barzizza: Exempla exordiorum

f. 7r


ne hec mea oratio forte cuiquam vestrum ambitiosa videatur, si que – vobis absentibus – tum ab omnibus tum a me ipso sepe ac multum de virtute vestra predicatum, nunc parce a me ac modeste in presentia commemorantur. Quorsum hec iudices? Ut intelligatis nihil in hac causa atque iudicio magis attendere vos convenire quam ut existimationem, quam de iusta humanitate vestra maximam excitatis. In hac mea causa conservetis et augeatis ad quam rem pluribus verbis vos adhortari non est sententia. Melius enim videtur animus, quid attendere in iudicando conveniat, quam oratio mea vos admonebit.
Que sit iudicii huius expectatio, iudices, etsi non dubitem vos ex eo rumore intelligere, qui nunc maxime inter homines advulgatur, tamen non possum facere quin vos de eadem <re> commonefaciam. Non potestis, iudices, si chara est vobis civium vestrorum existimatio, sicut esse debet, aliter quam omnes boni viri expectant, de reo sententiam ferre. Nemo est enim, qui non bene de clementia vestra iudicet et a vobis sententiam absolvi non expectet. Cogitate nunc quomodo expectationi hominum, vel accusationi adversarii satisfacere potestis, quorum alterum attendere animum sit vestre humanitati<s>, alterum negligere certe vestre sapientie erit.
 
Exemplum exordii captandi benivolentiam a re ipsa.
 
Nisi causa mea, iudices, talis esset, ut satis ipsa per se apud vos oret, pluribus certe verbis ac maiori studio paratus ad dicendum venissem. Sed quom sit cum dignitate et salute rei publice coniuncta, necesse est ut quantum unicuique vestrum cure est ipsa patria, tantum causa mea sit vobis commendata. Agit enim de vectigalibus et conservatione errarii, que res si a vobis neglecta fuerit, considerate qua ratione publicus status civitatis manere incolumis possit. Quare videte quid in parte adversariorum decernendum a vobis sit. Quos maxime admiror qua spe freti ausi fuerint mecum in iudicio contendere, quum viderint vos publice utilitatis avidissimos et suam

Torna all'inizio