Pace igitur, ut prediximus, inter imperatorem et regem Sicilie facta pariter et iurata,
nuntii regis ad imperatoris palatium, ipsum ex parte regia salutaturi iuerunt. Quo cognito,
imperator de camera sua egressus, eos, multis adstantibus, satis honorifice et benigne suscepit.
Cumque Romoaldus Salernitanus archiepiscopus de faldestolio suo surgens, stans
loqui uoluisset, imperator eum sedentem loqui precepit. Facto itaque silentio, archiepiscopus
sic est exorsus: “Dominus noster gloriosus rex Sicilie dominum imperatorem, qui est
in presentiarum, sicut karissimum amicum et fratrem suum deuote pariter et affectuose
salutat, et per nos magnificentie imperiali significat, quod, cum hoc anno nuntiis sui ad
dominum papam pro bono pacis Anagniam aduenissent, scripsit dominus papa domino nostro
glorioso regi, ut aliquos de latere suo ad eum mitteret, qui cum eo tractande pacis
colloquio interessent. Dominus autem rex deuotissimus filius eius ad petitionem illius comitem
Roggerium, uirum utique prouidum et discretum et de sanguine regio ortum, et me
cum eo ad eius presentiam destinauit, ut in perficienda pace adiutores essemus pariter et
presentes, non quod dominus noster rex pacificus cum domino imperatore aliquam credat
habere discordiam. Ipse enim sicut catholicus princeps et pacis filius, omnes christianos
principes diligit, et quantum in eo est, cum illis pacem et concordiam habere credit. Solos
inimicos crucis Christi crudeli odio mari et terra persequitur. Inde est, quod non parcit
pecunie, non indulget expensis, sed singulis annis biremes suas preparat, et cum eis armatam
militiam destinat, ut hostes christiane fidei deuincat pariter et confundat et euntibus
ad sepulchrum Domini securum iter preparet et expediat. Alii mundi principes subditos
suos uehementer impugnant, et cum inimicis fidei pacem facere non formidant, de sepulchro
Domini, quod a Sarracenis impugnatur, non multum cogitant, et eum, qui solus ipsum
defendere nititur, impedire festinant; alii que sua sunt querunt, solus rex noster, que Iesu
Christi sunt, deuotus inquirit. Cum ergo ipse in Dei seruitio tam sanctam et puram deuotionem
habeat, uos, domine imperator, qui ecclesie Dei specialis estis filius et defensor,
singulari amoris priuilegio pre ceteris mundi principibus dominum regem et uenerari debetis
pariter et amplecti, qui Dei ecclesiam semper intendit extollere, et inimicos eius non
desinit impugnare. Nulla etiam inter uos et dominum regem discidii causa uel odii seminarium
interuenit. Dominus enim rex a magnificentia uestra se numquam offensum meminit,
uel uos in aliquo offendisse cognoscit, sed certum apud eum et firmum existit, quod
si imperialis maiestas cum regia magnificentia perfecte pacis uinculo fuerit counita, ecclesie
Dei et toto orbi magnum poterit commodum prouenire”.
Archiepiscopus uerba finierat. Protinus imperator per Gottifridum cancellarium suum
ad eius uerba respondit, dicens: “Salutes ex parte illustris regis Sicilie per uos magnificentie
nostre transmissas, ea qua decet reuerentia et honore suscipimus, et eidem loco et tempore
opportuno rependere multiplices procuramus. Quod autem tam ydoneas et elegantes personas
ad pacis nostre colloquium destinauit, nostre excellentie satis gratum residet et acceptum,
quia ex legatorum suorum scientia, probitate simul et facetia, delegantis domini auctoritatem
|
|