Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 87


frenatus. Rex uero Menon pulcher in forma sed grandis, latis s
capulis, grossis brachiis, pectore durus, crinibus autem crispatis
et flauis. Oculorum uero eius orbes nigro fuerunt colore perlucidi.
Mire strennuitatis miles et qui in Troyano bello multa uirtuosa et
laudanda peregit. Regina uero Heccuba corporea proceritate
distensa, magis declinauit ad uirilem formam quam ad speciem
muliebrem. Mulier fuit mirabilis sagacitatis, illustris, multis
erudita doctrinis, pia nimis, honesta multum et opera diligens caritatis.
Andromacha uero, uxor Hectoris, nimia fuit speciositate
decora, longa corpore, lacteo candore refulgens. Oculos habuit
multo fulgore lucifluos, rubicunda maxillis, roseis labiis, et cesarie
deaurata. Inter omnes mulieres honestissima uere fuit, in omnibus
suis actibus moderata. Cassandra autem fuit stature decentis,
candida multum, lentiginosa facie, oculis uariis, virginitatem appetens
et omnes quasi actus fugiens muliebres. Multa nouit predicere
de futuris, cum in astrorum scientia et aliis liberalibus disciplinis
esset potenter et patenter edocta. Pollixena uero, regis Priami filia,
virgo tenerrima, multa fuit speciositate decora. Hec fuit uere
uerus pulchritudinis radius, quam natura studio multo depinxit et in
qua natura rerum nichil errauerat nisi quod mortalem eam statuerat.
Cuius speciem particularibus explicare sermonibus labor esset inutilis,
cum eius forma quasi omnium aliarum procelleret speciem
mulierum. Intelligitur ergo omnem in ea membrorum pulchritudinem
habundasse et ea floruisse uirtute quod omnis generis
exosas habuit uanitates.
De hiis tantum Dares Frigius uoluit formas et colores describere
tam Grecorum quam eciam Troyanorum, cum in utroque exercitu
multi fuerunt multa uirtute conspicui, quorum nomina et virtutes,
hinc inde pu[a]gnacium, seriatim per sequencia narrabuntur. Superest
ergo quod ad ipsius hystorie seriem explicandam per suos
actus continuos successiue stilus noster deinceps veridicus acuatur.
[Incipit liber viiiius de numero nauium quas Greci duxerunt
ad Troiam. ]
Tempus erat quod, iam bruma suis exuta pruinis et gelu suo

Torna all'inizio