Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 875


defuncti Malmazetti, excommunicaret,
et tamdiu extra Ecclesiam esse faceret,
donec illam, quam male tenebit, relinquens,
pro reatu satisfaceret, et quos male faciens
suo exemplo laeteferat, poenitens ad satisfactionem
provocaret. Qui Legatus ad Insulam
Piscariensem, in qua Monasterium Sancti Clementis
est, devenit, ibique maximo cum honore
susceptus, juxta praeceptum Domini Papae praedictum
Attonem excommunicatum ad satisfactationem
provocans, poenitentem recepit, Ecclesiae
reddidit, et ne ultra ad peccatum rediret
illud, pro quo sententiam excommunicationis
acceperat, jurare fecit.
Hic dum familiariter in Monasterio cum
Abbate et Fratribus maneret, et de flatu Ecclesiae
et reliquiis, quae in eo continebantur,
requireret, audivit Corpus Beati Clementis ibi
tumulatum jacere, sed ad hoc credendum
nulla potuit provocari ratione, donec Abbas
ei promisit quia ostensione ejusdem Sacrosancti
corporis ipse dubius dubio faceret fidem
dictis. Adveniente itaque Beati Clementis festivitate,
et eodem Cardinali praesente, solemniter,
ut moris est celebrata, venit nox; Fratresque,
sicut mos est, post Completorium
petiere cubicula, et Abbas duos de Fratribus,
et duos de famulis suis, de quorum fide
et religione minime dubitabat, in Ecclesia
latenter jussit manere, donec in media nocte,
accensis luminibus, et obseratis portis firmiter
super se, datis sibi ferramentis frangerent
tumbam, quae erat post altare, et diligenter
inquirerent, donec invenirent quod sufficeret
et incredulitati Cardinalis, et multorum dubitationi.
Qui parentes mandatis, fregerunt
tumbam, et invenientes vacuam, timuerunt
supervacaneum esse laborem suum , et fallacem
assertionem Monachorum.
Inventio Corporis Sancti Clementis.
Tandem animati ruperunt pavimentum,
ibique nihil invenientes, fregerunt secundum,
et facto foramine, tanto subito sunt repleti
odore, ut putarent se in Paradiso Dei
astare; tantusque sonitus auditus est ex percussione
secundi, ut videretur illis, qui praesentes
aderant ibi, corruisse totum Monasterium
fractis parietibus cunctis. Cum autem,
tremefacti instarent labori, et avidi contemplari
coelestis thecam thesauri, invenerunt subito
quod desiderabant, pretiosum corpus
venerabilis Martyris Christi et Romani Pontificis
Sancti Clementis in vase alabastri, in quo illud
posuerat cautela et providentia venerandae
memoriae Imperatoris Ludovici. Quod videntes,
vas tangere non fuerunt ausi, sed statim
nunciaverunt Abbati quae viderant, quae audierant,
quae invenerant, et quae contigerant
illis. Qui excitus a somno confestim surrexit
de fratu suo, et convocatis Fratribus et Cardinali,
cum timore et reverentia accesserunt
ad locum, et facta primitus oratione, cum
singultu et lachrymis aperuerunt thecam thesauri,
et invenerunt titulum aureis literis scriptum:
HIC JACET SANCTUS CLEMENS
PETRI DISCIPULUS, ET A PETRO
PAPA SECUNDUS, QUI JUSSU TRAJANI
IMPERATORIS ANCHORA AD
EJUS COLLUM LIGATA, FUIT IN
PELAGO MERSUS.

Torna all'inizio