Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 476


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod est duplex pars. Est enim pars substantiae
secundum quantitatem; et hoc vel subsistit in potentia, ut in continuis: vel in
actu, ut in his quae per tactum iunguntur; unde tales partes possunt dici fieri
vel nasci, et praecipue quando adduntur toti praeexistenti; secus autem esset, si
generarentur generatione totius: quia tunc totum diceretur fieri, et non ipsa.
Sunt etiam partes substantiae, in quas dividitur totum secundum rationem, sicut
materia et forma: et huiusmodi, cum non subsistant neque in actu neque in
potentia, non dicuntur per se fieri; nisi forte forma sit subsistens, sicut est
anima, quae dicitur fieri per creationem, praeter factionem qua fit compositum
per generationem. Natura autem humana, quae ut pars significatur, non est
nata subsistere, cum non possit in rerum natura esse nisi in atomo, idest in suo
supposito; et ideo ipsa non potest dici nasci.
Ad secundum dicendum, quod homo non significat tantum naturam, prout hic
loquimur, sicut patet ex dictis in 5 dist., qc. 1, art. 3; et ideo non sequitur ratio.
Non enim natura intendit naturam producere nisi in supposito; et ideo non
intendit generare humanitatem, sed hominem.
Ad tertium dicendum, quod sicut esse suppositi est, ita et agere: et ideo sicut
naturae est generare, non quasi ipsa generet, sed quia virtute eius fit generatio;
ita non est ipsius generari, quasi ipsa generetur, sed quia per generationem
accipitur.
Ad quartum dicendum, quod sicut Christus dicitur homo ratione humanae naturae,
et tamen humana natura non est homo; ita etiam dicitur nasci ratione humanae
naturae quam accepit a Virgine, et tamen ipsa humana natura non generatur:
sicut enim dicit Dionysius, non oportet quod eodem modo
causa et causatum recipiant praedicationem alicuius generis vel speciei; sicut
calor est quo aliquis dicitur calidus; et tamen ipse non est calidus, sed calor.
Ad quintum dicendum, quod cum esse non sit naturae sed suppositi, humana
natura proprie non coepit esse, sed Christus coepit esse in humana natura; et
sic per consequens natura coepit esse.
ARTICULUS 3
Utrum divina natura in Christo nata sit de Virgine
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod natura divina in Christo sit nata de Virgine. Filius enim Dei
non dicitur natus de Virgine, nisi inquantum est incarnatus. Sed natura divina
dicitur incarnata, ut supra, dist. 5, qc. 2, art. 2 ad 4, dictum est. Ergo ipsa
debet dici nata de Virgine.

Torna all'inizio