religiosi supponerent; quin etiam omnibus hostiis ecclesiae apertissime sigillatis, indito ieiunio per tres dies cuncti a 
minimo usque ad maximum devote ieiunarent; et sic Deo propitio, quemcunque apertum et reseratum invenirent, illum 
summa cum devotione et indubitanter tenerent; et quemcunque immotum ac sigillatum reperissent, illum evidentissima dispensatione 
comburerent. Quod factum est, ieiunio ab episcopis omnibus et universo clero et populo Romano celebrato, in 
tertia die tertiae feriae illius hebdomadae, in qua Ambrosiani  Misericordia Domini plena est terra  usque hodie devote cantant, 
in unum universis convenientibus ad invisum et inauditum miraculum, ecclesiae ianuae stante apostolico reseratae 
et ultro apertae sunt. Quibus introgressis, ambos libros ut dimiserant sigillatos et omnino intactos invenerunt. Quo viso 
cunctis mirantibus valdeque obstupescentibus nimiumque congemescentibus, libri ligaturas per se rumpentes, sonum 
magnum atque terribilem audientibus universis dederunt, et sese digito Dei aperientes, ita ambo aperti sunt, ut aliquis 
unam illorum foliam non inveniret plus in unam partem quam in alteram. Itaque ingens gaudium omnes abruptis lacrimis 
illico invasit. Interea libris ambobus visis, qualiter aperti apparuerunt, omnes quasi una voce proclamabant dicentes: 
 Gregorianum et Ambrosianum misterium ab universa ecclesia laudetur confirmetur simulque ex toto teneatur. Dicebant 
enim:  Ut haec mysteria laudentur firmiterque ab universis totius orbis episcopis teneantur,  Dei omnipotentis et beati Petri 
apostoli cernitur esse voluntas.  At quibusdam hoc verbum videbatur fore bonum, quibusdam vero difficile atque durissimum. 
Tandem domini papae et aliorum sapientium atque discretorum virorum collaudatum est, ut sedes Ambrosiana 
in quo mysterio ordinata et a beato Ambrosio exaltata est, illo solo contenta permaneat, nec non cetera pars orbis, 
quae linguae Latinae vocibus resonare videtur, omnibus aliis praetermissis, Gregorianum studiose et curiose tenere 
studeat. His omnibus rebus factis finitis et terminatis, Eugenius gaudio magno tripudians, quasi ad proprios filios tendens 
Mediolanum pervenit. De qua urbe paucis antea transactis diebus imperator iussu concilii quo Romae interfuit, omne 
mysterium Ambrosianum desuper faciem terrae omnino delere desiderans, trucidatis multis clericis minorum et maiorum 
ordinum, omnes Ambrosianos libros, tam in sententiis novi quam veteris testamenti quam in musica arte secundum 
Ambrosium descriptos, abrasit. Nichil enim praeter missale remansit, quod quidam bonus atque fidelis sacerdos absconsus 
in cavernis montium per sex ebdomadas fideliter reservavit. Manualem autem postea astante Eugenio episcopus fidelissimus, 
sapientes tam sacerdotum quam clericorum, qui multa memoriter tenebant, convenientes in unum, Deo opitulante, 
ut antea integer fuit invenientes, in posteris tradiderunt. 
13. Per idem tempus beatus Eugenius ab urbe Roma, cum iam Carlo Ambrosianae ecclesiae infidelis devastatis 
atque combustis reverentissimis multis libris paululum discessisset,convocans dispersos et laceratos clericos, ultra modum 
tristes ac miseros videns, permultum eis condolens, quantum valuit eos cohortatus est. Qui cuncta, qualiter per omnia 
de misterio Ambrosiano Romam apud summum pontificem multis episcopis astantibus gesta fuissent, se per plurimum 
operante et Deo orationibus beati Ambrosii favente, fideliter aperuit. His omnibus auditis quasi pater unico mortuo 
filio et postea Dei clementia resuscitato laetati et secundum tristitiam qua repleti erant gavisi sunt. Tandem Eugenius 
cum habundanter illos ad Dei honorem in ministerio beati Ambrosii caritative cohortasset, et ab hac urbe discedere 
voluisset, per quindecim fere dies moratus, cleri et maiores qui Mediolanum lacte Ambrosiano per eius doctrinam 
illo in tempore nutriebantur, quamvis perpauci, fidelissime Eugenium supplicare et exorare coeperunt quatenus 
ipse, si dignitati suae ac bonitati placeret, cum illis maneret. Quod ubi ille audivit, ineffabiliter beatum Ambrosium et 
eius ordines atque cantus diligens, benigne vultu placido atque sereno respondit:  Noscat caritas vestra, fratres carissimi, 
amore et reverentia beati Ambrosii, ad cuius honorem iam antea aliquantulum desudavi, vestraque fraternitas, me non 
tantum in hac ecclesia vobiscum manere, vobiscum esse, vobiscum degere, sed etiam in carcerem si opus aut temporis 
perturbatio crebrescentibus malis exposceret, animo cupienti properare.  Vivens postea vero beatus Eugenius episcopus 
per paucos dies, omnes vita, moribus, bonisque exemplis patientissime imbuebat. Demum plenus scientia et pietate, 
caritate et castitate cunctisque virtutibus, moriens naturae concessit. 
14. Multis temporibus transactis, cum beati Eugenii episcopi memoria sui nominis atque sepulturae a cordibus 
universae gentis huius urbis accolae elapsa fuisset, placuit Deo qui cuncta abscondita suis fidelibus revelat, et suos 
fideles ac milites ad honorem sui nominis, qui quondam aut ieiuniis aut orationibus aut vigiliis aut ceteris armis virtutis 
triumphavere, usque hodie pandit, per quandam matronam malis multis atque paralisi multis dissolutam diebus, nomen 
episcopi et sepulturae locum signis evidentissimis reserare. Enimvero nutu accedit divino, cum in suo lecto more 
solito infirma languida atque omnibus membris dimissa, opibus multis et magnis attenuatis, quas ut ab aegritudine qua 
tenebatur liberaretur, per diversos expenderat medicos, quiesceret, animo exaestuanti, qualiter aut quomodo cuncta sua 
fere bona cogitans quae inconsulte perdidisset, illico omnem spem salutis suae in Deo, ultra ut sua esset voluntas, infixit. 
Quae cum multa animi voluntate circa ecclesiastica per diversa et quamplurima officia ad Dei honorem cogitare 
iterum iterumque coepisset, Dei subito ecce voluntate vir reverentia dignus, vultu habitu qualitate venerandus, capillis 
capitis iam canescentibus, virgam manu pastoralem tenens, episcopalibus vestimentis indutus, summa et infusa luce 
perfusus ei apparuit,  Salve,  inquiens,  mater! orationes tuae et elimosinae tuae et lacrymae tuae patientiaque tua ante Deum 
repraesentatae et ab eo exauditae sunt. Surge in mane tu et vir tuus cum duobus terrae fossoribus, et perge apud beatum 
Eustorgium, ubi corpus eius quiescit, non longe a fonte in quo baptizati sunt martyres Protasias et Gervasius atque Secundus 
Dei adlethae; ubi inveniens locum aliquantulum humidiorem, quo effosso corpus meum invenies; inde quo elevato, in 
ecclesia beati Eustorgii collocari eum facias.  Quo audito mulier, ut erat sanitatis avida, auxilio corporis anxia nobilique 
prosapia orta, cupiens pedes sancti illius deosculari, lacrimis effusis largissimis, exorare fortiter coepit, ut saltem vel 
nomen suum sibi notificaret. Eugenius cui beatus respondit dicens:  Meum nomen meumque corpus, si curiose quaecunque 
dixi egeris, in sarcophago procul dubio reperies,  et ita dicens et eam his omnibus informans recessit. At mulier virum 
suum excitans, cuncta quae ipsa viderat et audiverat omnino ignorantem, omnia per ordinem ei enarrare curavit, asserens 
per semetipsam sanitate reintegrata, et locum in quo sancti corpus quiesceret scire, et cuncta facturam ire. Tandem 
maritus quasi incredulus, laetus tamen quod coniunx affirmabat, summo diei crepusculo acceptis fossoribus, in omnibus 
a coniuge admonitus, perrexit ad locum velociter. Interea mulier, quam maritus ut antea consueverat infirmam atque
  |  
  |