Papias: Ars Grammatica

Pag 182


< 7. DE PRETERITO PERFECTO VERBORVM >

1 Dictionum alie sunt indeclinabiles , ut aduerbia, coniunctiones,
prepositiones, interiectiones, alie declinabiles , ut nomina, uerba,
participia, pronomina. 2 Horum ergo quedam mouentur in
principio, ut pronomina in personas transeundo: "mei, tui, sui",
"michi, tibi, sibi", "me, te, se". 3 Finem uero mouent nomina uel
pronomina que discernunt genera, in genera numeros et casus
transeundo, ut "dominus, domini", "ille, illa, illud". 4 Participia
uero in fine et principio, ad similitudinem uerborum, ut "lauans,
lauturus", "mouens, moturus". 5 Verba autem in principio, in fine
et in medio, non tamen per singula tempora, sed in preterito
perfecto, ut "cado, cecidi", "cedo, cecidi"; nec ibi semper, sed
alquando in medio et in fine, ut "decerno, decreui", "porrigo,
porrexi"; in principio etiam et in fine, ut "mordeo, momordi"; in
fine uero semper, sicut cetera tempora, ut "pando, pandi". 6
Sciendum tamen quod numquam principalis littera moueatur,
nisi in duobus: "ago, egi", "eo, iui". 7 Sunt igitur generales forme

Torna all'inizio