Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 151


Sed rex Archilogus de morte Prothenoris in simili dolore
concurrit, cum sibi esset satis propinqua consanguinitate coniunctus.
Achilles ergo et Archilogus simul cum eo corpus Prothenoris recuperare
intendunt, quod facere minime potuerunt. Inualescentibus
enim in multa uirtute Troyanis, Greci necessario sunt dare
terga coacti, quos Troyani precipitem coegerunt in fugam. Ipsi eos
fugientes usque ad eorum tentoria persequntur, occidendo eos et
ipsos letaliter uulnerando. Die tunc ad noctis tenebras iam uergente,
quare superueniente noctis vmbraculo, prelium est dimissum.
[Incipit liber xviius de bello iiiio inter Troianos et Grecos. ]
Aspectibus igitur hominum crepusculo succedente, stellis per celi
spacium undique patefactis, quas nox, que nocet oculis intuentium
in aspectibus ceterorum, propter sue tenebras cecitatis aperte uulgauit,
omnes reges Grecorum, duces, et principes in ipsius noctis conticinio
in regis Agamenonis tentorio conuenerunt, ub<i> tantummodo
de morte Hectoris, qualiter ipsum interficerent, multa consilia
sunt scrutati. Dixerunt enim nisi Hector ab hac uita deficiat
et semper insistat in bellis, Troyani nunquam potuerunt sic offendi
quod Greci de eis possint ad uictoriam peruenire. Ipse enim solus
omnium Troianorum est defensor et Grecorum mortalis offensor.
Sed demum omnes ipsi se in hoc consilio firmauerunt quod effectum
talis negocii Achilles reciperet supra se, non tantum suis uiribus
quam suo sagaci ingenio terminandum. Quod Achilles suscepit
sollicito animo exequendum, cum pocius eius intersit ex eo videlicet
quod Hector multum affectat mortem Achillis, et nisi Achilles sibi
preuideat, de facili poterit per manus Hectoris, fortuna sinistrante,
perire. Cuius rei causa eorum de hoc finito consilio, singuli eorum
ad tentoria sua tendunt eius nocturne causa quietis.
Adueniente uero sequentis diei diluculo, mane facto, Greci
cateruatim ad arma concurrunt. Nam ille fortissimus omnium Hector

Torna all'inizio