Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 42

Liber I


fortasse reprehendent et ad scribendi rationem minus necessaria iudicabunt, sed si diligenter adverterint, apud unum Ciceronem (ut Senecam, Hieronymum et alios omittamus) haec omnia frequenter invenient. Sed de argumentis hactenus. Si quis plura desiderabit, Ciceronem et Boetium legat. Nunc de locis, a quibus argumenta ducuntur, disseramus.
De locis personarum.
Cap. XVIII
Locus est quasi argumenti sedes, ex qua ipsum argumentum dicitur. Distribuuntur autem loci duas in partes: in personas et res. Personis haec fere attributa esse scribit Cicero: nomen, naturam, victum, fortunam, habitum, affectionem, studia, consilia, facta, casus, orationes. Nomen est uniuscuiusque proprium vocabulum. Ducitur autem ab eo argumentum, si quempiam aut laudemus aut vituperemus dicamusque nomen esse personae vel accommodatum vel contrarium. Naturam vel omnibus communem vel propriam uniuscuiusque definire difficile est. In ea consideratur genus, virile, an muliebre sit. Alia enim a viris, alia a mulieribus argumenta ducuntur. Nam in viro facilius furtum, in muliere facilius veneficium creditur. Consideratur item natio: Italus,

Torna all'inizio