Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

51


per annos .CCC.L. ante Christi adventum, in quinta mundi
etate, circa tempora Assueri regis et Hester regine, prout ex
ystoriis antiquis et cronicis potest colligi manifeste. postmodum
autem dicti Assuevi et Senones, Romam profecti,
ipsam usque ad Capitolium obsederunt. Romani igitur sagittas
in exercitum iaciebant. sed, deficientibus cordis, caudas equis
amputaverunt et de ipsis setis cordas arcubus suis fecerunt.
quibus deficientibus, mulieres crines suos anputaverunt et de ipsis
crinibus cordas faciebant, quas viris suis dabant. quadam igitur
nocte, dormientibus custodibus, hostes cum scalis super muros ascendebant.
erat autem ibi grex anserum magnus, qui ascensum
hostium sentientes, ceperunt alta voce insimul crocitare. custodes
igitur ad eorum sonitum excitati, hostes fugarunt. dixerunt
igitur Romani quod, ceteris diis Romanorum dormientibus,
solus deus anser vigilabat, qui Romam ab hostibus liberavit. et
ideo Romani anserem aureum fabricarunt, quem per annos multos
tanquam deum adoraverunt, et thura sibi sacrificaverunt. Adorabant

Torna all'inizio