Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 211


nihil boni operari valentes domum reversi sunt. Laudenses
igitur legatorum verba tam aspera tamque crudelia atque
inopinata audientes, quia Papienses nullo modo per se offendere
cupiebant, multum condoluere; sed tantum dolore moti,
sicut in proverbio antiquo sepe dici assolet, quia feritus bene
alium ferit et mala etiam pro malis sepe redduntur, statim
super Papienses equitavere ac maximam predam per multas
vices ab eis extorsere.
Imperator itaque in Longobardia, videlicet quandoque in
partibus Papie quandoque Novarie seu Vercellensibus aut
Monferati vel Astensibus, fere per totam hyemem stetit. Sed
tamen sequenti mense Martio privatim, ita quod etiam nec
ipsi Longobardi, qui cum eo fuerant, nisi forte paucissimi,
sciverunt, in Alamaniam per comitis Uberti de Savogna
filii quondam comitis Amadei, qui et comes dicitur de
Morienna, terram iter arripuit.
Deinde namque post imperatoris recessum iam dicte civitates,

1



5




10




15

Torna all'inizio