Salimbene de Adam: Cronica

Pag 229


Secundo, ex parte subditorum, quia magna consolatio fit subditis
qui habent malum prelatum, quando removetur ab eis. Ideo
congregationi subditorum promittit Dominus dicens, Ys. X:
In die illa auferetur onus de humero tuo et iugum eius de collo tuo,
et computrescet iugum a facie olei
.
Tertio, ex parte iterum prelatorum, quia, si boni sunt, non
est congruum quod bonitas eorum debeat eis nocere. Ideo magna
consolatio est eis, vel debet esse, quando non imponuntur homines
super capita
sua et quando a malis subditis separantur, sicut
separavit se beatus Benedictus ab illis monachis qui eum toxicare
volebant. Tunc quilibet bonus prelatus a malis subditis separatus
potest dicere verbum quod dixit Iacob, Gen. XXX: Iustum est
ut aliquando provideam etiam domui mee
.
De Tyberio, qui raro procuratores mutabat.
Si quis autem dederit instantiam de Tyberio, qui raro procuratores
mutabat, poterimus optime respondere, dando et nos
instantiam nostram. Sed prius historiam Tyberii videamus:
Refert Iosephus quod Tyberius imperator in omnibus negotiis
suis morosus erat. Unde, cum statueret procuratores in provintiis,
vix aut nunquam mutabat eos. Quod cum sepius quesitum
esset ab eo, quare scilicet non mutaret procuratores, respondit se
in hoc parcere plebecule. Scientes enim procuratores se ad modicum
habituros procurationem, emungunt usque ad sanguinem et tantó
dominantur gravius, quantó brevius. Qui recentes superveniunt
dissipant quicquid inveniunt. Quod ostendit exemplo cuiusdam vulnerati,
qui cum iaceret in via nec amoveret multitudinem muscarum
a vulnere, superveniens alter putavit quod omitteret ex imbecillitate
et abegit muscas, que cooperuerant vulnus. Ad quem ille
vulneratus: «Malefecisti michi, quia musce quas amovisti iam plene
erant sanguine et partius molestabant me. Que superveniunt recentes
acrius pungent me». Sic procuratores et officiales recenter substituti
acrius in subditos deseviunt.

Torna all'inizio