Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 980


Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod non omnia peccata per Christi mortem deleta sint.
Nullus enim damnatur nisi pro peccato. Sed multi post Christi passionem damnantur.
Ergo non quidquid culparum erat, delevit.
2. Praeterea, quod semel deletum est, ulterius deleri non potest. Sed peccata
praecedentium patrum deleta erant et quantum ad actualia per poenitentiam, et
quantum ad originale per circumcisionem. Ergo per passionem Christi non
omnia peccata humani generis deleta sunt.
3. Praeterea, peccatum non potest deleri antequam fiat, quia tunc nunquam fieret.
Sed multa peccata facta sunt post Christi passionem. Ergo non omnia peccata
delevit.
4. Praeterea, poenitentia et baptismus et alia bona opera nobis indicuntur ad
peccatorum remissionem. Hoc autem non esset, si omnia peccata per mortem
Christi deleta essent. Ergo videtur quod non omnia deleta fuerunt.
5. Praeterea, eorum quae sunt aequalia, unum non destruit alterum. Sed quantum
bonum fuit passio Christi ex parte patientis, tantum malum fuit occasio
ipsius ex parte occidentium: quia occidebatur Deus, qui erat infinitum bonum.
Ergo videtur quod illud peccatum per Christi mortem expiari non potuit.
SED CONTRA, Coloss. 2, 13: «Vivificavit nos cum illo, donans nobis omnia delicta».
Sed donare delicta est remittere peccata. Ergo per Christum omnia peccata
sunt dimissa.
Praeterea, passio Christi, quantum in se est, aequaliter se habet ad omnia peccata
delenda. Si ergo aliqua peccata non delevit, nulla delevit: quod est absurdum.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod delere peccatum
dicitur dupliciter. Uno modo formaliter, sicut albedo dicitur delere nigredinem
per hoc quod advenit in subiecto; et sic gratiae est delere peccatum. Alio modo
dicitur effective; et hoc contingit tripliciter, secundum tria genera causae efficientis.
Dicitur enim causa efficiens, uno modo perficiens effectum, et hoc est
principale agens inducens formam; et sic solus Deus peccatum delet, quia ipse
solus gratiam infundit.
Alio modo dicitur efficiens disponens materiam ad recipiendum formam: et sic
dicitur peccatum delere ille, qui meretur peccati deletionem: quia ex merito
efficitur aliquis dignus quasi materia disposita ad recipiendum gratiam, per
quam peccata deleantur. Hoc autem contingit dupliciter: vel sufficienter, vel

Torna all'inizio