Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 571


Secundo ad terrendum adversarios. Tertio ad
infligendum maiores plagas. Contingit enim aliquando
invenire fossas et alia impedimenta in via, quae sine
saltu in via transire non possunt. quare utile est ad removenda
impedimenta, ut equites sic sint docti, ut sciant
equum sic pungere, ut per saltum foveas et alia impedimenta
pertranseant: et pedites, et etiam milites, si contingat
eos pedestres esse, si volunt boni bellatores existere,
sic ab ipsa iuventute exercitandi sunt ad saliendum, ut
possint per saltum foveas, et alia impedimenta transire.
Terrentur etiam ex hoc adversarii, quando sic vident hostes
per saltum incedere. Rursus, ipse saltus ratione motus
facit ut plaga amplior infligatur.
Quod non sufficit ad incedendum serio et gradatim,
et ad cursum et saltum exercitare
bellantes, sed sunt plura alia ad quae
exercitandi sunt homines bellicosi.
Cap. VII.

Possumus autem praeter tria praedicta, ad quae exercitandos
diximus bellantes, enumerare octo alia, ad
quae exercitari debent homines bellicosi. Primo enim
exercitandi sunt ad portandum pondera. Secundo ad invadendum
et percutiendum cum clava. Tertio ad emittendum
tela sive iacula, et ad percutiendum cum lancea.
Quarto ad iaciendum sagittas. Quinto ad proiiciendum
lapides cum fundis. Sexto ad percutiendum cum plumbatis.
Septimo ad ascendendum equos. Octavo ad sciendum
artem natandi. Esset etiam ulterius dicendum, quomodo
exercitandi sunt bellatores ad percutiendum cum
gladiis et ensibus. Sed de hoc speciale capitulum faciemus.
Primo enim sunt bellatores exercitandi ad portandum
pondera, ut plus ponderis portare assuescant etiam

Torna all'inizio