Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 952


Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod praeceptum de sabbato observando fuerit morale
simpliciter. Ea enim quae in unam divisionem veniunt, unius rationis esse
videntur. Sed praeceptum de sabbato observando condividitur aliis praeceptis
decalogi; quae sunt praecepta moralia legis naturae. Ergo praeceptum de sabbato est
morale.
2. Praeterea, super illud Luc. 13, «Sex dies sunt in quibus operari licet», dicit
Glossa: «Lex in sabbato non hominem curare, sed servilia opera facere, idest
peccatis gravari, prohibet». Sed vacare a peccato est morale praeceptum. Ergo
et praeceptum de sabbato observando.
3. Praeterea, illud quod habet rationem moralem, videtur esse morale praeceptum.
Sed observatio sabbati est huiusmodi, quod patet ex causa quam assignat
Damascenus lib. 4: «Vacationis», inquit, «gratia
quae est ad Deum, et ut particulam vitae Deo tribuant et requiescant servus
et subiugale, sabbati observantia excogitata est». Ergo praeceptum de sabbato
observando est morale.
SED CONTRA, praecepta quae sunt data in signum, non sunt moralia, sed caeremonialia.
Sed praeceptum de sabbato est huiusmodi, ut patet Exod. 31, 13:
«Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos». Ergo
praeceptum de sabbato est caeremoniale.
Praeterea, Levit. 26 dicit Glossa: «Mandatum sabbati quamvis in decem mandatis
numeratum sit, non tamen ex eis est». Videtur ergo quod sit caeremoniale,
et non morale.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod non debuerit cessare tempore gratiae. Thurificatio
enim, ut dicunt sancti et magistri, non cessavit: quia significat illud quod semper
faciendum est, scilicet devotionem orationis. Sed observatio sabbati significat
requiem in Deo, ut Augustinus dicit, super Exod. cap. 31, quae quidem semper
facienda est. Ergo non debuit tempore gratiae cessare.
2. Praeterea, observatio sabbati ad maximam perfectionem ordinabat, scilicet
ad vacandum divinae contemplationi. Sed status gratiae est perfectior statu
legis. Ergo etiam magis debet observari in hoc statu quam in illo.
3. Si dicas, quod observatur, sed mutata die, scilicet dominica; contra. Magis
est in reverentia habendum quod ad Divinitatem pertinet quam quod ad humanitatem.
Sed ratio observandi sabbatum fuit mysterium divinae quietis. Ergo
non fuit observatio sabbati commutanda in observationem dominicae propter
mysterium resurrectionis, quod Christo secundum humanam naturam competit.

Torna all'inizio