34.  Qui factus est nobis . Elegit Deus quae non 
sunt, id est quae non computantur. 
35. AUGUST. (epist. 222  ad Consen. , tom. II).  Factus 
est nobis justitia a Deo . Sicut autem cum sit in  
se ipso vita, etiam fit nobis vita, cum ejus efficimur  
participes; ita cum in se ipso sit justitia, etiam nobis 
fit justitia, cum ei cohaerendo bene vivimus. 
36. AUGUST. ( ex Genes. ad lit. , lib. XI, cap. 8,  
tom. III).  Qui gloriatur . Sic qui gloriatur, non nisi  
in Domino glorietur; cum cognoscit non suum, sed  
illius esse non solum ut sit, verum etiam ut non  
nisi ab illo bene sibi sit, a quo habet ut sit. 
37. LANFR.  Qui gloriatur, in Domino glorietur . Hoc  
testimonium in Jeremia ita legitur:  In hoc glorietur,  
qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum  
Dominus . 
CAP. II.—1. LANFR.  Non in sublimitate . Sublimitatem 
sermonis vocat logicam, quia ipsa tota de  
artificiosa oratione est. Sapientiam vocat quadruvium  
[quadrivium], et maxime libros Platonicos,  
speciem, nomine generis designans. 
2. AUGUST. ( De Trinit. , lib. I, cap. 12, tom. III).  
 Non enim judicavi me scire . Eis loquebatur qui capere  
altiora de Christi deitate non poterant. Et hoc  
solum se scire dicebat quod eos per illum scire oportebat.  
Hoc inter illos nesciebat quod per illum scire  
non poterant. 
3. LANFR.  Persuasibilibus . Rhetoricam tangit, in  
qua dantur praecepta apposite loqui ad  
persuasionem. 
4.  Neque principum . Principes hic vocat egregios  
philosophos, a quibus et per quos philosophia inventa  
est. Quo nomine in saecularibus etiam litteris  
censentur, ut Cicero in topicis.  Utriusque , inquit,  
 princeps, ut mihi videtur, Aristoteles fuit . 
5. AUGUST. ( ex serm. de lect. in Ev. Joan. apud  
Bedam )  Sed loquimur . Gratia ista Christiana (quia  
omnia Christo tradita sunt a Patre) omnes latuit  
sapientes hujus mundi. Hanc Moyses vidit, prophetae 
  |  
  |