De his vero dicimus, qui patrem, matrem, fratrem aut sororem occiderint, ut toto
vitae suae tempore corpus non suscipiat dominicum, nisi sui temporis exitu pro
viatico. Abstineat enim se et a carnis commestione et potu vini, donec advixerit;
ieiunet secundam et quartam et sextam ferias; et sic possit deflens diluere commissum
scelus.
Nam et hoc inter alia discrimen agi in partibus illis dixisti, quod quidam ex
fidelibus ad immolandum paganis sua venundent mancipia. Hoc ut magnopere corrigere
debeas, frater, commendemus, nec sinas fieri ultra; scelus enim est et impietas. Eis
ergo, qui hoc perpetrati sunt, similem homicide indices paenitentiam.
Ut, quoties episcopum consecraveris, duo vel tres conveniant tecum episcopi,
ut Deo sit gratum quod geritur, ut eis convenientibus ipsisque presentibus consecres.
Haec te, karissime frater, diligenter observare volumus. Et studio pietatis
coeptum negotium salutis exsequere, ut de lucro adportato valeas a domino Deo
nostro mercedem percipere in aeterna beatitudine. Privilegium vero iuxta quod
petisti facientes, his iunctum direximus, optantes, te domini Dei nostri presidio de
conversione errantium Christo deo nostro plenissimum atque integrum adportare
lucrum.
Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater.
|
|