Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 97


statim prodire ex ore eius quasi vehementis aurę spiritum sensi,
qui totam faciem meam et ipsum denique sinciput perflans,
omnem cerebri estuantis ardorem protinus effugavit.
LV. Alio quoque tempore idem qui supra Gregorius
tam virosam et marcidam tolerabat in cruribus scabiem, ut iam ex
elefantię morbo crederet tam gravem prodire tumorem. Huic Romualdus
hoc precipuum medicinę genus indixit, videlicet
ut crura per tres dies frigida aqua perfunderet, promittens
quia hoc modo sanitatem pristinam recuperaret. Quod tamen
ille adimplere studuit, nimirum magis necessitate iussionis
quam recipiendę fiducia sospitatis. Mirum satis et soli
divinę potentię referendum: confestim tybiarum tumor deponitur,
virus omne siccatur et penitus omni languore deposito frater sanus
per omnia redditur. Credi ergo rationabiliter potest quia eodem
spiritu Romualdus discipulo ut ter aquis tumentia crura perfunderet
iussit, quo Heliseus Neeman leprosum lavari septies
in Iordane mandavit.
LVI. Nonnulli tamen carnales videlicet homines eum
malitiose reprehendere et eius dicta vel facta non timebant levitatis
vitio deputare. Quidam namque eius discipulus in alia procul
heremo morabatur, qui propinquorum necessitati aliquando condescendens,

1



5




10




15




20
Torna all'inizio