Stephanus III papa: Epistolae

Pag 567


continuo direximus nostros sacerdotes ad eosdem malignos Christophorum atque
Sergium: ut ab eadem iniquitate, quam pertractaverant nobis ingerendum, resipiscerent
et ad nos ad beatum Petrum properarent. Illi, mox ut audierunt, de praesenti
cum Dodone et eius Francis turmas facientes et portas civitatis claudentes, fortiter
resistebant et nobis comminabantur atque in civitatem nos ingredi minime permittebant.
Et dum in eadem perfidia permanerent et cognovisset universus noster populus
eorum iniquum consilium, de praesenti eos dereliquerunt. Qui etiam et plures per
murum descendentes ad nos properaverunt, alii vero, portam civitatis aperientes, ad
nostri progressi sunt praesentiam; et ita ipsi maligni viri coacti atque nolentes ad nos
in ecclesia beati Petri sunt deducti. Quos interficere universus populus nitebantur,
et vix de eorum manibus eos valuimus eripere. Et dum infra civitatem nocturno
silentio ipsos salvos introducere disponeremus, ne quis eos conspiciens interficeret,
subito hi, qui semper eis insidiabantur, super eos inruentes eorum eruerunt oculos
– Deo teste dicimus – sine nostra voluntate atque consilio. Unde magno dolore
nostrum atterritur cor.
Et credite nobis, a Deo consecrata filia atque excellentissimę fili, nisi Dei
protectio atque beati Petri apostoli et auxilium excellentissimi filii nostri, Desiderii
regis, adesset, iam tam nos quamque noster clerus et universi fideles sanctae Dei
ecclesiae et nostri in mortis decideremus periculum. Ecce quantas iniquitates et
diabolicas immissiones hic seminavit atque operatus est praedictus Dodo, ut, qui debuerat
in servitio beati Petri et nostro fideliter permanere, ipse e contrario animae
nostrae insidiabatur, non agens iuxta id, quod a suo rege illi praeceptum est : in servitio
beati Petri et nostra oboedientia fideliter esse permansurum. Et certe credimus,
quod, dum tanta eius iniquitas ad aures excellentissimi filii nostri, Carlomanni regis,
pervenerit, nullo modo ei placebit, in eo quod in tantam deminorationem atque devastationem
sanctam Dei ecclesiam is Dodo cum praelatis suis nefandissimis sequacibus
cupiebat deducere. Et ideo nostras tribulationes et angustias atque pericula a
Deo institutae religiosissimae christianitate tuae atque excellentiae vestrae innotuimus,
quoniam profecto omnipotens Deus credentes in se et confidentes in eius misericordia
non derelinquid.
Agnoscat autem Deo amabilis religiositas vestra atque christianissima excellentia
tua, eo quod in nomine Domini bona voluntate nos convenit cum praelato excellentissimo
et a Deo servato filio nostro, Desiderio rege, et omnes iustitias beati Petri
ab eo plenius et in integro suscepimus. Tamen et per vestros missos de hoc plenissime
eritis satisfactum.
Deus autem omnipotens sua vos protectionis dextera circumtegat et presentis
regni gubernacula aevis atque prosperis temporibus perfrui annuat et aeterna praemiorum
gaudia multipliciter faciat adipisci.
Incolomem religiositatem vestram atque excellentiam tuam gratia superna
custodiat.

Torna all'inizio