Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 28


et dicitur parabola iste color, quem nos consuevimus
« proverbium » nominare.
10. CONTRARIUM
Contrarium est quod ex duabus rebus diversis
alteram breviter confirmat, hoc modo: In campo
non metuis quem de collibus deiecisti

et iste color dicitur antiteton , sicut et ipsa con
11. MEMBRUM
Membrum orationis est res breviter absoluta
sine sententie totius demonstratione que aliud membrum
orationis expectat, hoc modo: Et inimico proderas
et amicum ledebas et tibi ipsi minime consulebas

Grece colon dicitur iste color.
12. ARTICULUS
Articulus dicitur cum singula verba intervallis
distinguntur cesa oratione, hoc modo: Fides
spes, caritas provehunt nos ad vitam eternam
;
et dicitur coma .
13. CONTINUATIO
Continuatio est densa verborum frequentatio
cum absolutione sententiarum; et vocatur periodus
iste color.
Fit autem elegantissime tribus locis, scilicet in
sententia, contrario atque conclusione .
14. COMPAR
Compar appellatur, quod habet in se membra
orationis, que constant ex pari fere numero sillabarum,

Torna all'inizio