Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

639


vocantur triones, a terendo terram dicti quasi teriones. Set econtra usurarius
frequenter et faciliter cadit a sua apparentia. Iuxta illud Ps. << Vidi
impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani et transivi et ecce
non erat >> et cetera. Secundo est contra naturam Orionis, quia Orion de natura
sua, si fulget, portendit serenitatem in omnibus, ut dicit Ysidorus.
Et est dictus secundum eum ab urina idest inundatione aquarum, quem latini
iugulum vocant ut dicit eo quod sit armatus gladio. Set econtra usurarius
tempestuosus et iugulatus quantumcumque fulgeat habundantia divitiarum,
non minus tempestat et iugulat debitores, set amplius sicut ille malus servus
qui fulgebat ex tanto debito sibi misericorditer relaxato, atrocius persecutus
est debitorem Mt. XVIII. Ut bene conveniat ei quod dicitur de Leviathan,
qui interpretatur persequens eos. Jb. XLI << Sternutatio eius >>
idest prosperitas << splendor ignis >> scilicet << usque ad consumptionem omnia
devorantis >> ut premittitur Jb. XXXI. Tertio est contra naturam Hyadum,
quia secundum Ysidorus sunt septem stelle sic vocate a pluviis.
Nam pluvie grece hyades dicuntur. Set econtra usurarius non dat aliis pluviam
pecunie, set aufert et desiccat vel desucat. Iuxta illud Prov. XVII
<< Spiritus tristis desiccat ossa >> . Spiritus autem usurarii est tristis ex malo
culpe, set spiritus debitoris fit tristis ex ablatione pecunie extorte. Quarto
est contra naturam Pleiadum, quia secundum Ysidorum sunt septem
stelle que ortu suo estatem, occasu hyemem significant. Set econtra usurarius
quando oritur tunc adducit terre hyemem adversitatis, set quando occidit,
idest moritur, tunc adducit estatem prosperitatis, vel quia usurizando non
plus excoriat vel etiam quia de restituendo usuras ordinat vel saltem
alique eleemosine fiunt post mortem, que eo vivente non fuissent facte. Et
ideo potest accipi de usurario quod dicitur Ir. XXII << Nolite flere mortuum
nec lugeatis super eum fletu >> . Quinto est contra naturam canicule, quia
hec secundum naturam calefacit multum aerem. Set econtra usurarius vehementer
infrigidat debitorem auferendo ei vestes et domum et pecuniam
qua poterat lignum ad calefaciendum habere. Ut conveniat ei illud Ir.
VI << Frigidam >> idest infrigidativam << fecit malitiam suam >> .
C. XVIII. Tertio est contra naturam celestem quantum ad celi signa.
Et primo est contra Aquarium, quia aufert omnem humorem a debitore ut
dictum est. Secundo est contra Pisces quia tota vita sua est in terra et de
terra. Tertio est contra Arietem. Aries enim percutit anterioribus cum cornibus,
non percutit pede a parte posteriori. Set econtra usurarius primo quidem
non percutit set subvenire videtur, set potius calce crudeliter percutit

Torna all'inizio