Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 962


ARTICULUS 2
Utrum in statu innocentiae
fuisset generatio per coitum.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod in primo statu non fuisset generatio per coitum. Non enim
potest esse coitus sine virginitatis corruptione. Sed indecens erat in primo statu
virginitatis corruptionem fuisse, quando humana natura omnino integra erat, et
nulla dignitate privanda. Ergo videtur quod non fuisset ibi generatio per
coitum.
2. Praeterea, in meliori natura maior est delectatio, quia et maior consensus
convenientis cum convenienti, ex quo causatur delectatio. Sed natura humana
in primo statu purior erat quam post peccatum. Cum ergo post peccatum delectatio
quae est in coitu, propter suam magnitudinem usum rationis absorbeat,
videtur quod multo amplius in statu innocentiae fuisset: et ita fuisset perversitas
ordinis in partibus animae, quam originalis iustitia non patiebatur.
3. Si dicatur, quod ratio poterat illam delectationem comprimere; contra.
Generativa et nutritiva potentia et augmentativa ad eamdem partem animae
reducuntur, quia sunt potentiae vegetabilis animae. Sed ratio imperare non
poterat nutritivae et augmentativae, ut sine cibo homo nutriri et augeri posset.
Ergo nec generativae, ut delectatio actui eius conveniens remitteretur.
4. Praeterea, generatio quae est per coitum, completur per decisionem seminis.
Sed in corporibus naturalibus decisio est inductiva corruptionis. Ergo cum corpus
humanum in primo statu incorruptibile foret, talis generationis modus ibi
esse non poterat.
5. Praeterea, secundum Philosophum in 15 de Animalibus,
semen est superfluum alimenti. Sed omnis superfluitas nutrimenti
assumpti inordinationi attestatur, quae in primo statu esse non poterat. Ergo
nec talis generationis modus.
6. Praeterea, aliae superfluitates alimenti, ut egestiones, urinae, et huiusmodi,
ut videtur, in primo statu non fuissent, cum turpitudinem quamdam habeant,
quae sine poena esse non potest. Ergo cum eadem sit ratio de uno superfluo et
de aliis, videtur quod nec generatio per seminis decisionem ibi fuisset, cum
semen sit superfluum, ut dictum est.
SED CONTRA est quod dicitur Genes. 1, 27: «Masculum et feminam creavit eos».
Sed distinctio sexuum est ordinata in animalibus ad generationem quae est per
coitum. Ergo talis modus generationis ibi fuisset.

Torna all'inizio