Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 30


Aliter apparet ex ipsa rerum natura. Invenitur enim in omnibus rebus natura
entitatis, in quibusdam magis nobilis, et in quibusdam minus; ita tamen quod
ipsarum rerum naturae non sunt hoc ipsum esse quod habent: alias esse esset
de intellectu cuiuslibet quidditatis, quod falsum est, cum quidditas cuiuslibet rei
possit intelligi esse non intelligendo de ea an sit. Ergo oportet quod ab aliquo
esse habeant, et oportet devenire ad aliquid cuius natura sit ipsum suum esse;
alias in infinitum procederetur; et hoc est quod dat esse omnibus, nec potest
esse nisi unum, cum natura entitatis sit unius rationis in omnibus secundum
analogiam; unitas enim causati requirit unitatem in causa per se; et haec est
via Avicennae.
Tertia via est ex immaterialitate ipsius Dei: oportet enim causam moventem
caelum esse virtutem non in materia, ut in 8 Physic. probatur.
In his autem quae sunt sine materia, non potest esse diversitas, nisi
secundum quod natura unius est magis completa et in actu existens quam natura
alterius. Ergo oportet quod illud quod venit ad perfectionem complementi et
puritatem actus, sit unum tantum, a quo proficiscatur omne illud quod potentiae
admixtum est: quia actus praecedit potentiam, et complementum diminutum;
ut in 9 Metaph. probatur.
Circa hoc tamen tripliciter est erratum. Quidam enim, ut primi naturales, non
posuerunt nisi causam materialem: unde qui ex eis plura principia materialia
posuit, plura principia simpliciter dixit prima. Quidam vero cum causa materiali
posuerunt etiam causam agentem, et dixerunt duo contraria esse prima
agentia, scilicet Empedocles, ut amicitiam et litem: et huic
consonat opinio Pythagorae, qui divisit omnia entia in duos
ordines, et unum ordinem reduxit in bonum, sicut in principium, et alterum in
malum: et exinde pullulavit haeresis Manichaeorum, qui ponunt duos deos,
unum creatorem bonorum, invisibilium, incorporalium, novi Testamenti;
alium creatorem visibilium, corporalium, veteris
Testamenti. Tertius error fuit eorum qui posuerunt agens et materiam, sed
agens non esse principium materiae, quamvis sit unum tantum agens: et haec
est opinio Anaxagorae et Platonis (in Phaedone, Timaeo, et Parmenide clarius):
nisi quod Plato superaddidit tertium principium, scilicet ideas separatas
a rebus, quas exemplaria dicebat; et nullam esse causam alterius; sed per haec
tria causari mundum, et res ex quibus mundus constat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod summum malum non contrariatur summo
bono secundum rem, sed solum secundum vocem, propter duo.Primo, quia
summum malum esse non potest: nihil enim est adeo malum in quo non sit aliquid
boni, ad minus esse; et ideo dicit Philosophus, quod si esset
adeo perfectum malum quod proveniret ex corruptione omnium circumstantiarum,
nec seipsum sustinere posset. Secundo, quia illi bono quod nullo modo

Torna all'inizio