Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 240


in bomnum totius domus: et vir propria ordinat: in
bonum domus, et in bonum uxoris: sufficiunt sibi in vita,
ut dicitur 8. Etic. Nam sic propria ordinare ad bonum
commune, facit ad quandam sufficentiam vitae. Quare
si naturale est homini, habere impetum ad sufficientiam
vitae: naturale est ei, quod velit esse animal coniugale. sed
si coniugium est quid naturale, sequitur quod fornicatio,
quae contrariatur coniugio, sit universaliter a civibus vitanda,
tanquam aliquid contrarium rei naturali: quam
videlicet fornicationem, et universaliter omnem venereorum
usum illicitum, tanto magis decet fugere reges
et principes, quanto decet eos meliores et virtuosiores
esse. His visis, quaedam dubitatio videtur ex dictis oriri.
Nam si coniugium est homini naturale, reprehensibilis
est igitur quicunque non dat operam, ut coniugio copuletur.
Sed haec dubitatio, si considerentur iam dicta, de
levi refellitur. Nam si naturale est homini esse animal
coniugale, quicunque renuit coniugem ducere, non vivit
ut homo. Sed non vivere ut homo, potest esse dupliciter.
Vel non vivit ut homo, quia eligit vitam supra hominem,
et vult continere ut vacet contemplationi veritatis
et operibus divinis. Vel non vivit ut homo, quia
eligit vitam infra hominem, et vivit ut bestia. Quare sicut
dicebamus de societate politica, videlicet quod eligens
solitudinem, et nolens civiliter vivere, vel est bestia,
vel est deus. sic et de coniugio dicere possumus. Nam nolens
coniugaliter vivere. vel hoc est, quia vult liberius
fornicari. quare eligit sibi vitam infra hominem, et est
quasi bestia, vel hoc est, quia vult dare speculationi
veritatis, et divinis operibus: quare eligit sibi vitam supra
hominem, et est quasi Deus. Non nubentes ergo, si
dent se potioribus bonis quam sint bona coniugii, licet
non vivant ut homines, non tamen propter hoc male
agunt: quia sunt quasi dii, et sunt hominibus meliores.

Torna all'inizio