: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 257


te requirimus pro utrisque, ut de oleo viridi quod mater oliva prematura
peperit, lecithum saltem gustibus nostris accomodes et de piscibus
in gelificati liquoris undositate submersis, quos diligentia in toto paraverat,
in ea quantitate transmittas, ut eorum alterum defectum quem patimur
suppleat et reliquum malitiam redimat qua gravamur.


… amico … amicus.
Non credidi quod memoriam vestram, carissime, sic posset temporis aut
negotiorum perplexitas operosa constringere, ut instrumenta mea, que
vobis dudum non ut peregrinus advene, sed amicus amico contuli, a vobis
sic subito raperentur. Ecce igitur calcar equo quantumvis admisso subiungitur,
et ne possit ulterius instrumentum quod nostis defectus note
suspendere, quod civilis hactenus occasio prorogavit, eius forma vobis prenotata
transmittitur, et si addi vel minui quidquam provisio vestra deliberet,
ad consummationem celeriter procedatis.


... amicus … amico.
Penes me instrumenta deposita, per vos ut petita restitui ut pene cuiuslibet
vitium fugiatur et petentis petitio se sentiat exauditam. Per latorem
presentium transmittuntur.

Torna all'inizio