39. De Grasulfo duce Foroiulano, et de advento Rodoaldi et Grimoaldi in Beneventum.
40. De facta pace cum imperatore et Francis et populatione Histriae et morte
Gundoaldi.
41. De morte Agilulfi et regno Adaloaldi et eius expulsione et regno Arioaldi.
42. De morte Arioaldi et regno Rothari, et quia dux Arichis filium suum Aionem
ad regem direxit.
43. De morte Arichis Beneventani ducis, et de ducatu Aionis.
44. De morte Aionis et ducatu Radoaldi.
45. De civitatibus quas Rothari cepit.
46. De morte Radoaldi ducis, et quia ei in ducato Grimoald, eius germanus, successit.
47. De morte Rothari regis et regno Radoaldi.
48. De morte Radoaldi regis et regno Ariperti.
49. De morte Eraclii augusti et Constantini, qui ei successit, et regno alterius Constantini.
50. De Cesara regina Persarum.
51. De morte Ariperti et Godiperti, filii eius, qui ei successit, et regno Grimoaldi
et interitu Garipaldi ducis.
EXPLICIUNT CAPITULA.
INCIPIT LIBER QUARTUS
1. Confirmata igitur Agilulf, qui et Ago dictus est, regia dignitate, causa eorum
qui ex castellis Tridentinis captivi a Francis ducti fuerant, Agnellum episcopum Tridentinum
in Francia misit. Qui exinde rediens, secum aliquantos captivos, quos Brunihilde
regina Francorum ex proprio pretio redimerat, revocavit. Euin quoque dux
Tridentorum ad optinendam pacem ad Gallias perrexit; qua impetrata, regressus est.
2. Hoc anno fuit siccitas nimium gravis a mense Ianuario usque ad mensem
Septembrium; et facta est magna penuria famis. Venit quoque et magna locustarum
|
|