archiepiscopus, qui uidit et interfuit, scripsit hec; et sciatis, quia
uerum est testimonium eius .
Interea dum imperator per totum mensem Augusti et aliquam partem Septembris esset
Uenetiis demoratus, accepta a papa licentia, tertio decimo die eiusdem mensis a Uenetiis
recedens Rauennam uenit, per uallem Spolitanam in Tusciam descensurus. Dominus autem
papa omnibus, que in partibus illis facienda erant, rite dispositis, in mense Octubri cum
quibusdam de cardinalibus a Uenetiis mouens, cum quatuor galeis Uenetum secundo die
stante eiusdem mensis Sipontum applicuit, et inde per Troiam et Beneuentum Anagniam
festinus aduenit; quidam uero de cardinalibus eum per terram sunt prosecuti. Magister
autem Rajnerius cardinalis et Grecus subdiaconus cum Christiano cancellario in Romaniam
descenderunt pro restauratione regalium, que imperator inuaserat, recipienda. Dum autem
papa a Siponto Anagniam ueniret, ecclesie peccatis exigentibus, Hugo de Bononia cardinalis
Beneuenti est mortuus, W[illelmus] de Papia Portuensis episcopus apud Auersam obiit, Malfridus
Penestrinus episcopus apud Anagniam diem clausit extremum.
Anno dominice in carnationis M.° C.° septuagesimo octavo, quinta die intrante mensis
Martii, luna passa est eclisin in signo uirginis et incepit a fine prime hore, et durauit usque
ad principium quarte, et obscurata est tota minus quarta .
Comes autem Roggerius de Andria iuxta mandatum regium usque in carnis leuamen
Panormum imperatoris nuntios expectauit. Quibus moram facientibus, accepta a rege licentia,
in Apuliam rediit. Salernitanus archiepiscopus, precipiente rege, usque in mediam
quadragesimam Panormi est demoratus. Cumque imperatoris nuntii iter suum differrent,
simili modo impetrata licentia ad ecclesiam suam feliciter est reuersus. Papa uero Alexander
aliquantis diebus apud Anagniam demoratus, inuitantibus eum Romanis, cum summo
honore et gloria in festo beati Gregorii Urbem feliciter est ingressus, in qua iuxta morem
Romanorum pontificum in diuersis ecclesiis, secundum stadia ab antiquo disposita, processionaliter
et pompose procedens, missarum officia solempniter celebrauit. Imperator uero
|
|