serendae pacis gratia venerat. Qui cum expleta legatione patriam repeteret, contigit, ut  
ante regis filiae domum, quae Rumetruda dicebatur, transitum haberet. Illa multitudinem  
virorum nobilemque comitatum aspiciens, interrogat, quis iste esse possit, qui  
tam sublime obsequium haberet. Dictumque illi est, Rodulfi regis germanum legatione  
perfuncta patriam regredi. Mittit puella, qui eum invitaret, ut vini poculum dignaretur  
accipere. Ille corde simplici, ut invitatus fuerat, venit; et quia erat statura pusillus,  
eum fastu superbiae puella despexit, verbaque adversus eum inrisoria protulit.  
At ille verecundia pariter et indignatione perfusus, talia rursus verba respondit, quae  
ampliorem puellae confusionem adferrent. Tunc illa furore femineo succensa, dolorem  
cordis cohibere non valens, scelus quod mente conceperat explere contendit. Simulat  
patientiam, vultum exhilarat, eumque verbis iocundioribus demulcens, ad sedendum  
invitat, talique eum in loco sedere constituit, quo parietis fenestram ad scapulas haberet.  
Quam fenestram quasi ob hospitis honorem, re autem vera ne eum aliqua pulsaret  
suspicio, velamine texerat pretioso, praecipiens atrocissima belua propriis pueris, ut,  
cum ipsa quasi ad pincernam loquens "Misce" dixisset, illi eum a tergo lanceis perforarent.  
Factumque est; et, mox crudelis femina signum dedit, iniqua mandata perficiuntur, ipseque  
vulneribus transfixus in terram corruens expiravit. Ea cum Rodulfo regi nuntiata  
fuissent, tam crudele germani funus ingemuit, dolorisque inpatiens, ad ulciscendam  
fratris mortem exarsit. Foedusque quod cum Tatone pepigerat inrumpens, eidem bellum  
indixit. Quid plura? Conveniunt utrorumque in campis patentibus acies. Rodulfus  
suos in pugna dirigit; ipse in castris residens, de spe victoriae nihil ambigens, ad  
tabulam ludit. Erant siquidem tunc Heroli bellorum usibus exerciti multorumque iam  
strage notissimi. Qui, sive ut expeditius bella gererent, sive ut inlatum ab hoste vulnus  
contemnerent, nudi pugnabant, operientes solummodo corporis verecunda. Horum itaque  
viribus rex indubitanter fidens, dum ipse securus ad tabulam luderet, unum e suis  
in arborem, quae forte aderat, ascendere iubet, quatenus ei suorum victoriam celerius  
referret, comminatus eius se caput abscisurum, si Herolorum aciem fugere nuntiaret.  
Is cum Herolorum flecti acies et a Langobardis cos opprimi conspiceret, interrogatus a  
rege saepius, quid Heroli gererent, cos optime pugnare respondit. Nec prius malum  
quod cernebat, loqui non audens, aperuit, quam universae acies hostibus terga praeberent. 
  |  
  |