AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis humana natura adveniat Filio Dei
post esse completum, tamen Filius Dei totus subsistit in utraque natura: non
autem ita est de toto homine ad capillum; et ideo ratio non procedit.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de his quae aguntur in tempore.
Et similiter ad tertium; et ideo non sunt ad propositum.
ARTICULUS 5
Utrum in Christo sint duae filiationes
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod in Christo sint duae filiationes. Multiplicata enim causa, multiplicatur
effectus. Sed nativitas est causa filiationis. Ergo cum in Christo sint
duae nativitates, erunt in ipso duae filiationes.
2. Praeterea, relativa sunt quorum esse est ad aliud se habere. Sed esse filiationis
aeternae non est ad matrem Christi se habere. Ergo per eam non refertur ad
matrem. Sed aliqua filiatione refertur ad matrem. Ergo in Christo sunt duae
filiationes.
3. Praeterea, relativa posita se ponunt, et interempta, se interimunt. Sed maternitate
interempta a Virgine, non interimitur filiatio aeterna. Ergo oportet ponere
aliam filiationem, quae ponatur posita maternitate, et interimatur ea remota.
4. Praeterea, motus diversificatur per terminos. Sed sicut motus habet speciem
a terminis, ita relatio. Ergo cum Christus sit Filius Patris et matris, oportet
quod alia filiatione ad utrumque referatur.
5. Praeterea, Philosophus probat, quod scientia non refertur
ad scientem: quia cum referatur ad scibile, et hoc sit suum esse inquantum
ad aliquid est, oporteret, si diceretur ad scientem, quod haberet duplex esse. Si
ergo filiatione refertur Christus ad Patrem et matrem, oportet quod sint duae
filiationes secundum esse.
6. Praeterea, sicut supra, dist. 1, Magister dixit, Pater posset carnem assumere.
Sed si de Virgine carnem assumpsisset, Filius Virginis diceretur. Non autem
referretur ad Virginem filiatione aeterna, quia eam non habet. Ergo filiatione
temporali. Ergo eadem ratione oportet in Christo ponere filiationem temporalem.
|
|