si sua civitas vel ecclesia sit exflorida, sit oppressa, sit destructa? Absit.
Flos enim pulcher est in prato non in fimo vel sterquilinio. Secundo idem
apparet ex eodem quia pars, que in se turpis est, ex ea consiteratione qua
in toto est pulcrificatur a toto, iuxta illud Augustini in Enchiridion «Ex
omnibus consistit universitatis admirabilis pulcritudo, in qua etiam id quod
malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat
bona ut magis placeant et laudabiliora sint dum comparantur malis».
Exemplum habemus de hoc in picturis in quibus color niger et cineritius,
cum sint turpes in se, sunt pulcri in tota pictura. Et etiam in palatiis in
quibus loca fetida, scilicet stabulum et secessus, ad pulcritudinem faciunt.
Et etiam in corpore humano in quo partes egestorie et putibunde pulcre
sunt. Studeat ergo civis, quantumcumque sit miser in se, ut comune suum
floreat quia ex hoc ipso et ipse florebit. Cum igitur bonum particulare se
habeat ad bonum comune sicut pars ad totum, sequitur quod bonum
comune preamandum est.
Quantum autem ad tertium, idest quantum ad esse, dicit Philosophus
in IX Ethicorum quod esse naturaliter est «omnibus eligibile et amabile»;
inmo in tantum, ut plus dicit Augustinus in libro III De libero arbitrio ,
quod nullus potest velle non esse. Ex quo procul dubio sequitur idem quod
dictum est dupliciter. Primo quidem quia totum plus habet de entitate quam
pars. Totum enim ut totum est existens actu, pars vero ut pars non habet
esse nisi in potentia, secundum Philosophum in VII Phisicorum ; quod
autem est tantum in potentia non est ens simpliciter sed tantum secundum
|
|