sacrilega deiectione quaesitum adulterinum sedis apostolicae concubitum
quaerit, et tamquam petulcus adulter suam explere libidinem in Romanae
aecclesiae violatione medullitus inardescit.
Quamobrem, venerabilis pater, ut sanctus studii tui labor ad effectum
omnino perveniat, et per caudam titionis huius, immo per unum putridum
diaboli membrum, apud opinionem hominum Romana aecclesia non vilescat,
et hac occasione, quod absit, christianus populus in errore permaneat,
necesse est, ut vestra prudentia totis nisibus elaboret, quatinus generale
concilium quantotius fiat, et pernitiosi huius erroris spinas, in quo miser
mundus versatur, evellat. Preterea libenter ad vestrae sanctitatis alloquium,
si occasio daretur, attingerem, ut communicandum consilium,
quod absentia prohibet, viva conserti sermonis verba conferrent. Sed quoniam
id fortasse non mereor, peto, queso, et humiliter suggero, ut sancta
vestra prudentia kadaloicam rabiem, quae latrare non desinit, omnino
conetur extinguere, quatinus christiana religio pacifica per vos valeat tranquillitate
gaudere, ut dum regnum ac sacerdotium optata per vos pace
perfruitur, is, qui utriusque dignitatis auctor est, pacis aeternae digna
vobis praemia largiatur.
Sed dum equus offertur, dum sotii omnes iter arripiunt, ecce brevem
sperno, strevi vestigia sterno.
|
|