Utrum superbia vel avaricia vel ignorancia 					c.91v.a 
sit radix omnium peccatorum: plene. 
Rubrica XLIX 
Dixi superius quod superbia erat inicium omnium peccatorum  
ac Magister Sentenciarum dixit, in li. II°: "  Superbia 
est radix omnium peccatorum"  . Sed contra dixit Apostolus 
primo: "  Radix omnium malorum est cupiditas"  , et Crisostomus, 
super id tercii Psalmi: "  A facie inscipiencie"  , 
dixit: "  Principium cuiuslibet peccati inscipiencia est"   . Ergo 
non superbia. Roboratur hoc autoritate Phylosophi, scribentis 
in primo Ethy. : "  Omnis malus ignorans"  . Et si tu dicas 
quod ista duo sunt radices peccatorum, secundum diversam 
operacionem, tunc quero de diversitate radicum et 
quid intelligatur sub nomine "  radicis"  et inicii et que differencia 
sit inter "  capitale vicium"   et "  radicem"  . Respondeo 
quod "  inicium"   proprie dicitur a quo inchoatur motus; radix 
vero id dicunt unde fomentum trahit. Et ideo, cum peccator 
trahat fomenta a parte appetibili que, ut dicitur, recessit a 
Deo, hinc est quod inicium actenditur ex parte recessionis 
a Deo et "  radix"   a parte conversionis, id est ad res creatas et
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |