"parsi"), "parsum", unde "parsurus". 55 Deponentia in scor habentia
in antepenultima a uel e uel i correptas, in ctum faciunt supina:
paciscor, pactum", "proficiscor, profectum", "expergiscor, experrectum"
(quod est a "perago"), "nanciscor, nactum", absque n .
56 Alia uero absque c faciunt: "irascor, iratum", "ulciscor, ultum",
"nascor, natum", "obliuiscor, oblitum"; excipiuntur "defetiscor, defessus
(a deficio" enim "defectus" fit) et "comminiscor, commentum",
"adipiscor, adeptum"; "reminiscor" caret supino. 57 In do , si
penultima natura longa sit, do in si conuertunt, ut "uado, uasi" ,
"ledo, lesi", "rodo, rosi", "ludo, lusi"; "cedo" uero,"cessi" et "cessum"
s geminauit. 58 Excipiuntur etiam "cedo, cecidi, cesum", "pedo,
pepedi"; "sido" autem preteritum non habet, nisi de "sedeo" (unde
passiuum "insiditur"); "cudo, cudi" uel "cusi", "strido" (uel "strideo"),
"stridi". 59 A "do" quoque composita et cum prepositione,
tercie sunt coniugationis, duplicantia similiter preteritum et e in
|
|