Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 456


malum cum malo. Et dixit: qui vult evadere a fraudibus
dyabuli non obediat mulieribus, quia mulieres sunt scala parata
ad quam dyabolus posse non habet nisi scandentibus in illam.
Et dixit: ignorantia hominis tribus de causis cognoscitur: in
non habendo cogitatum super sui ipsius rectificatione, in non
repugnando suis cupiditatibus, et in gubernando se consilio sue
consortis in eo quod scit et quod nescit. Et dixit discipulis:
vultis quod ostendam vobis cum quo evadatis ab omni malo?
Illis respondentibus: etiam, dixit: ob aliquam causam non obediatis
mulieribus. Cui dixerunt: quid de matre forte bona,
vel sorore? Respondit: sufficit vobis quod dixi; omnes enim in
malo sunt similes. Et dixit: qui vult scienciam querere non
exibeat potenciam mulieribus supra se. Et vidit quandam mulierem
se polientem, cui dixit: mulier est velut ignis, cuius
incenditur calefactio per oppositionem lignorum. Et dixerunt ei:
quid dicis de mulieribus? Respondit: ipse sunt sicut arbor
adefla; adefla est arbor venenosa, habens bonum et pulchrum
aspectum, et eum qui, deceptus, de ea comedit, occidit. Et dixerunt:
quomodo mulieres vituperas, quibus non existentibus tu
non esses? Respondit: mulier est sicut palma in qua sunt
spine que, si corpus intrant hominis, vulnerant eum, et nihilominus
dactilos producunt. Cui dixerunt: quare fugis a mulieribus?
Respondit: quia video eas fugere bona et mala sequi. Et
dixit: miser a mulieribus nunquam absolvitur. Et dixit: quem
tenent mulieres in posse suo est mortuus, vivus existens. Et

Torna all'inizio