Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 35


et Leoderado, et Teobaldo germani, pro redempcione et salvacione
anime nostre, et pro anima quonddam Mauri abio nostro, et
pro anime Dode abie nostre, et pro anima quondam Ildeprandi,
et Alboni germani genitori nostri, et pro anima quondam Borge,
et Bonefilge genitrice nostre, quam et pro anime ex nostre generacione
legitime, qui deinces nati fuerint, incessanter exorent, ut
nobis dominus noster Iesus Christus veniam retribuere dignetur,
et ad suam sanctam gloriam revocare dignetur, ut cum venerit dies
illum iudicium futurum, misericordiam recipcre mereamur. propterea
nos iam dicti Leoderico, et Odemundo germani; et Leoderado,
et Tobaldo germani, vel pro iam dictis parentibus nostris,
sic donavimus et tradidimus, atque concedimus in ipso monasterio
Sancti Vincencii, levite et martyris, qui situm est in territorio Samnie,
et tibi Ylarie venerabilis abbas, hoc est de rebus proprietatis nostre,
quod nos suprascripti Leoderico, et Odemundo germani; et Leoderado,
et Tobaldo germani habuimus in comitatu Termolense,
qui nobis in hereditatem habemus; et est ipsa terra in Serra Mala,
ubi edificata esse videtur ipsa ecclesia Beati Bartholomei apostoli, et
terra in circuitu eiusdem ecclesie, per mensura[m] modiorum septuaginta
et tres et staria quattuor, et habet finis: Cabobia; et terra
tua Sancti Vincencii, que Trasmundo comes per cartulam deligavi[t];
et de uno latu Vallone, et terra Gisoni, que Trasmundo
comes per cartulam deligavit; et de alio latu Vallone, et terra
Trasmundi comitis; et pede se coniungunt ipsi Valloni. et donavimus
atque concedimus tercia[m] partem de ipsa iam dicta ecclesia
Beati Bartholomei apostoli, cum omni regimine et substancia
sua de quantum nobis pertinet, vel pertinere debet, infra
ipse iam dicte finis. sic donamus atque concedimus nos suprascripti
Leoderico, et Odemundo germani; et Leoderado, et Tobaldo

Torna all'inizio