Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 102


Tu quoque inclinato corpore sed non humiliato corde ignem accendisti,
librosque diuersi dogmatis in medio sancti concilii in
eum coniecisti, iurans per id quod rebus omnibus incomparabiliter
maius est, fidem a patribus qui presentes erant traditam,
inuiolabiliter te seruaturum, ueteremque doctrinam tuam de
corpore et sanguine domini ab illa die aliis non predicaturum.
Huius propositi sacrilegus uiolator, contra prefatam synodum
contra catholicam ueritatem contra omnium ecclesiarum opinionem
scriptum postea condidisti, cui in hoc opusculo confisus de
Christi misericordia respondere disposui. Et ut euidentius appareat
quid tu dicas, quid ego respondeam, alterutras sententias
uicaria nostrorum nominum positione distinguam. Nec ad omnia
responsurus sum, quia spinis rosas interseris, et albis atque
nigris coloribus phantasma tuum depingis, quedam etiam dicis
que nihil pertinent ad propositum questionis. Compendio autem
in quantum potero operam dabo. In talibus enim neniis nollem
uitam deterere, si populum dei antiquam permitteres pacem
habere.

2


Beringerius: Scriptum Humberti burgundi quem fecerant
Rome episcopum cardinalem quod scripsit contra catholicam ueritatem
quod inferius patebit ut cogeretur illud Beringerius et
quasi profiteri errorem ineptissimi burgundi
. Lanfrancus:
Humbertum uirum fuisse religiosum, fide Christiana et sanctissimis
operibus perseuerantissime decoratum scientia diuinarum
ac secularium litterarum apprime eruditum, testantur omnes
qui uel propria experientia eum nouerunt uel ab aliis qui ipsum
experti sunt eius cognitionem acceperunt. Hunc non de Burgundia
sed de Lotharingia sanctus [410] Leo Romam traduxit, ad

Torna all'inizio