Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 329


ingeniose et subdole se a servicio et solucione vectigalium subtraxerant,
datis a latere suo Augustus idem iudicibus, precepit uti predictus
abbas in omnibus iusticiam consequeretur. que autem ab
eisdem inventa, et recto iudicio monasterio sunt restituta, ita in
suis scriptis || reliquerunt.
DUM in Christi omnipotentis nomine venisset domnus Hludovicus
serenissimus augustus in castaldatum Balvensem, loco
qui vocatur valle Tritana, in cella de monasterio Sancti Vincencii,
sita in ipso loco Trite, tunc venietis Maio, venerabilis abbas eiusdem monasterii, eius misericordiam reclamans, quod de ipsa cella
Trite vel de aliis locis, per pravos et iniquos homines, subdole et
ingeniose servos et ancillas, vel obligatos, vel alias res subtractas
esse de ipso monasterio, et minime exinde iusticiam usque actenus
invenire potuisset, ille vero, misericordia motus, Adraldi vicecomiti palacii iussit, ut resideret in iudicio cum Agelmundo et Petrus
scabini palacii, et ipsius abbatis postulacionem pleniter adimplerent.
Et tunc nos Adraldus, cum ipso iudice palatino, et cum Samson
castaldeo ipsius, civis Balvense, resedissemus nos ibidem in Trite,
ad ecclesiam Sancti Iuvenalis, in plaito, et ipse prenominatus abbas

Torna all'inizio