archiepiscopi in anima principum, qui ibi aderant, simile iuramentum prestitit. Hoc
autem facto, ex mandato pape Ueneti cum sex galeis Clojam iuerunt, et imperatorem cum
suis in galeis recipientes, eum usque ad Sanctum Nicolaum, qui dicitur ‘ad litus’, sabbato
in sero honorifice deduxerunt.
Sequenti uero die dominica, octaua scilicet die stante mensis Iulii, in uigiliis beati Iacobi,
papa cognito imperatoris aduentu, galeas ingressus cum nuntiis regis et magna Lombardorum
ac populi multitudine, ad ecclesiam sancti Marci summo mane deuotus accessit, et Hubaldum
Hostiensem et W[illelmum] Portuensem et Malfridum Penestrinum episcopos et
quosdam de cardinalibus ad imperatorem transmisit. Qui uenientes, ipsum et suos ab excommunicationis
uinculo absolverunt. Christianus autem cancellarius procedens in publico
tactis sacrosanctis euangeliis, ait: “Ut omnes euidenter agnoscant, me esse nomine et opere
christianum, Octauianum Cremensem et Iohannem de Struma cum suis complicibus prorsus
abiuro, et Alexandrum et successores eius in catholicum papam recipio”. Et alii prelati
ecclesiarum similiter iurauerunt.
Dux autem Uenetie, cognito quod imperator ab excommunicationis esset nexibus absolutus,
cum patriarcha et magna cleri ac populi et nauium multitudine usque ad ecclesiam
sancti Nicolai illi obuiam uenit, quem in naui sua recipiens, usque ad litus Sancti Marci
satis honorifice et pompose deduxit. Imperator autem de naui descendens, simul cum duce,
patriarcha et episcopis suis, et clero et populo Uenetie, ipsum cum uexillis et crucibus processionaliter
precedente, usque ad ecclesiam sancti Marci, ante cuius atrium Alexander papa
cum episcopis suis et cardinalibus, cum patriarcha Aquileie, archiepiscopis et episcopis
Lombardie, ecclesiastico more ornatis, honorifice residebat, pedes accessit.
Cumque ad papam appropiasset, tactus diuino spiritu, Deum in Alexandro uenerans,
imperiali dignitate postposita, reiecto pallio, ad pedes pape totum se extenso corpore inclinauit.
Quem Alexander papa cum lacrymis benigne eleuans, recepit in osculo et benedixit,
|
|