Salimbene de Adam: Cronica

Pag 639


Quod fratres Minores et Predicatores dati sunt mundo in adiutorium
salvandorum.
Et nota quod, sicut in Veteri Testamento dati et missi fuerunt
a Deo prophete in adiutorium regum et pontificum totiusque
Iudaici populi, qui tunc temporis populus Dei erat, sic in Novo
dati sunt viri religiosi, qui rogant pro pace Ecclesie et rei publice,
id est imperii, iuxta verbum Apostoli, I ad Timo. II: Obsecro igitur
primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum
actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui
in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus
in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est et acceptum coram
salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem
veritatis venire. Hinc Ieremias dicit, XXIX: Querite pacem
civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum,
quia in pace illius erit pax vobis. Specialiter autem ad hoc deputati
et missi sunt fratres Minores et Predicatores. De quibus Dominus
promisit, Iere. III: Dabo vobis pastores iuxta cor meum, et
pascent vos scientia et doctrina. De prophetis autem Veteris Testamenti
sic dicit Iere. VII: Misi ad eos omnes servos meos prophetas
per diem, consurgens diluculo et mittens; et non audierunt me nec
inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem et peius operati
sunt quam patres eorum. Ideo evenit eis quod dixerat Azarias
filius Obed, facto in se spiritu Dei, II Paralipo. XV: Transibunt
autem multi dies in Israel absque Deo vero et absque sacerdote et
absque doctore et absque lege. Idem habetur Osee III: Dies multos
sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et
sine altari et sine ephod et sine therafim. Et post hec revertentur
filii Israel et querent Dominum Deum suum et David regem suum,
et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum.
Et quoniam, sicut dicit Ecclesiasticus X, secundum iudicem populi
sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et habitantes
in ea, ideo oportet quod summus pontifex in Ecclesia Dei sit bonus
homo, cuius exemplo subditi bene vivant, ut de eis dicere possit
illud verbum tertie Iohannis I: Maiorem horum non habeo gratiam,
quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Hoc autem

Torna all'inizio