Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 210


ipsum uiriliter impetit ense nudo, duris ictibus ipsum affligit,
ipsum conatur occidere, quod fecisset nisi rex Philimenis potencia
et succursu ipsum a manibus Menestei liberasset.
Item Paris multos ex Grecis uulnerat et multos occidit ex
eis. Tunc ille Aiax in gentem Paridis irruit ense suo. De quo quoddam
mirabile dici potest: cum tunc tot Troyanorum interfecisset
inermis in bello, ab omni uulnere euaserat iam illesus. Verum
cum ad gentem Paridis peruenit, ense nudo dissiluit inter Persas,
infinitos interfecit ex eis, sic quod omnes fugiunt ante eum. Verum
Paris hoc sustinere non ualens tenso fortissimo arcu suo in Aiacem
quandam sagittam uenenatam emisit, cum qua letaliter ipsum inter
splen percussit et costas, sic quod Aiax bene persensit quod erat
ex eo uulnere infallibiliter moriturus. ante ergo quam moriendo
deficiat, querit Paridem inter turmas, Paridem inuenit, et se coniungit
eidem, et dixit ei: "Paris, Paris, tu me in ictu sagitte tue crudeliter
peremisti, sed antequam mortuus descendam ad inferos, tu eris
michi preuius et precursor. Necesse enim est ut ab iniusto amore
Helene, pro qua sunt tot nobiles interempti, illico separeris. " Et
statim ense suo sic ipsum letaliter percussit in facie quod maxillas
eius geminas diuisit in partes et a cerebro separauit. Et confestim
cecidit mortuus inter pedes equorum. Et Aiax non longe progressus
mortuus expirauit.
Troyani uero uidentes Paridem mortuum corpus eius cum multo
labore recuperant et ad ciuitatem cum multarum effusione inferunt
lacrimarum. Sed Dyomedes et Menesteus cum multitudine Grecorum
insistencium contra Troyanos eos dare terga compellunt, cum
iam sol quasi declinasset ad noctem, et cum personarum discrimine
intrant in urbem et in firmis clausuris et seris portas corroborant
ciuitatis. Agamenon uero, adueniente nocte, non multum longe a
ciuitate sed ualde prope obsidionem statuit esse firmandam, institutis
tentoriis et pampilionibus circumquaque. Troyani uero etsi inmensam
altitudinem ciuitatis haberent, tamen circa muros adhibuerunt
custodes qui in continua custodia essent cum illis.
Eadem uero nocte corpore Paridis in regiam patris sui in multarum

Torna all'inizio