in quo de consuetudine schola virgariorum praeparat lectum 
domno papae, in letania maiori venienti ad Sanctum Petrum. 
DE EADEM RE. 
50. In Naumachia iuxta ecclesiam Sanctae Mariae in Transpadina 
est sepulchrum Romuli, quod vocatur Meta, quae fuit miro 
lapide tabulata; ex quibus opus graduum Sancti Petri peractum fuit. 
Haec habuit circa se plateam tiburtinam .XX. pedum cum cloaca et 
floiali suo; habuit quoque circa se therebinthum Neronis tantae altitudinis, 
quantum et castellum [H]adriani imperatoris, miro lapide 
tabulatum. Quod aedificium rotundum fuit, cum duobus geronibus, 
sicut castrum; quorum labia erant cooperta tabulis lapideis 
pro stillicidiis. Et iuxta hoc aedificium crucifixus fuit beatus Petrus 
apostolus. 
DE EADEM RE. 
51. Est et castellum, quod fuit memoria [H]adriani imperatoris, 
sicut legitur in sermone sancti papae Leonis de festivitate sancti 
Petri, ubi dicit: << Memoria [H]adriani imperatoris mirae magnitudinis 
templum constructum >> quod totum lapidibus coopertum et 
diversis historiis est perornatum. In circuitu vero cancellis aeneis 
circumsaeptum, cum pavonibus aureis et tauro aeneo; ex quibus pavonibus 
duo fuerunt de illis, qui adhuc sunt in cant[h]aro paradisi 
Beati Petri. In quatuor partes huius templi fuerunt quatuor caballi 
aenei deaurati. In unaquaque fronte portae aeneae. In medio giro 
fuit sepulchrum porfireticum, quod nunc est Lateranis, in quo 
sepultus est Innocentius papa II; cuius coopertorium est in paradiso 
Beati Petri super sepulchrum Praefecti.
  |  
  |