tempore militum turba in eodem, causa orationis, convenerat
loco. Ubi dum omnes quiętem corporis in nocte dedissent
unus ex illis, cui ęqui traditi fuerant ad custodiendum, in predictum
eos eiciens pratum, ut pastu herbarum reficeret, eos ilico
insecutus est. Ubi cum se inclinasset et obdormisset, omnes capilli
eius a capite defluxerunt. Hisdem namque vir, ut surrexit,
mox caput eius denudatum apparuit, lucens tamquam quis galeam
ferret in capite, micantem hac perlucentem. Continuo sotii
illius cum vidissent quę evenerat, mirati sunt dicentes: «Supra
tumbam alicuius sancti obdormisti». Ipse vero lacrimis totus
perfusus, cum maximo dolore et ignominia, talia videbatur invitus
sustinere. Et quid mirum, si in eodem tanta fiunt miracula
loco, in quo multa quondam fuerunt martiria diversa genera cęlebrata?
|
|